
trahes, et principi populi tui non maledi-
ces. 29Decimas tuas et primitias tuas non
tardabis reddere, primogenitum filiorum
tuorum dabis mihi. 30De bobus quoque,
et ovibus similiter facies: septem diebus sit
cum matre sua, die octava reddes illum
mihi. 31Viri sancti eritis mihi: carnem, quae
a bestiis fuerit praegustata, non comedetis,
sed proiicietis canibus.
Cap. XXIII
1Non suscipies vocem mendacii: nec
iunges manum tuam ut pro impio di-
cas falsum testimonium. 2Non sequeris
turbam ad faciendum malum: nec in iudi-
cio, plurimorum acquiesces sententiae, ut a
vero devies. 3Pauperis quoque non mi-
sereberis in iudicio. 4Si occurreris bovi ini-
mici tui, aut asino erranti, reduc ad eum.
5Si videris asinum odientis te iacere sub
onere, non pertransibis, sed sublevabis cum
eo. 6Non declinabis in iudicium pauperis.
7Mendacium fugies. Insontem et iustum
non occides: quia aversor impium. 8Nec
accipies munera, quae etiam excaecant pru-
dentes, et subvertunt verba iustorum.
9Peregrino molestus non eris. Scitis enim
advenarum animas: quia et ipsi peregrini
fuistis in Terra Aegypti. 10Sex annis semi-
nabis terram tuam, et congregabis fruges
eius. 11Anno autem septimo dimittes eam,
et requiescere facies, ut comedant paupe-
res populi tui: et quidquid reliquum fue-
rit. Edant bestiae agri: ita facies in vinea et
in oliveto tuo. 12Sex diebus operaberis:
septimo die cessabis, ut requiescat bos et
asinus tuus: et refrigeretur filius ancillae
tuae, et advena. 13Omnia quae dixi vobis,
custodite. Et per nomen externorum deo-
rum non iurabitis, neque audietur ex ore
vestro. 14Tribus vicibus per singulos annos
mihi festa celebratis. 15Sollemnitatem
azymorum custodies. Septem diebus co-
medes azyma, sicut praecepi tibi, tempore
mensis novorum, quando egressus es de
Aegypto: non apparebis in conspectu meo
vacuus. 16Et sollemnitatem messis primiti-
vorum operis tui, quaecumque seminaveris
in agro. Sollemnitatem quoque in exitu an-
ni, quando congregaveris omnes fruges
tuas de agro. 17Ter in anno apparebit om-
ne masculinum tuum coram Domino Deo
tuo. 18Non immolabis super fermento san-
guinem victimae meae, nec remanebit adeps
sollemnitatis meae usque mane. 19Primitias
frugum terrae tuae deferes in domum Do-
mini Dei tui. Non coques hoedum in la-
cte matris suae. 20Ecce ego mittam angelum
meum, qui praecedat te, et custodiat in via,
et introducat in locum quem paravi. 21Ob-
serva eum, et audivi vocem eius, nec contem-
nendum putes: quia non dimittet cum pec-
caveris, et est nomen meum in illo. 22Quod
si audieris vocem eius, et feceris omnia quae
loquor, inimicus ero inimicis tuis, et affli-
gam affligentes te. 23Praecedetque te angelus
meus, et introducet te ad Amorrhaeum, et
Hethaeum, et Pherezaeum, Chananaeumque
et Hevaeum, et Iebusaeum, quos ego conte-
ram. 24Non adorabis deos eorum, nec co-
les eos: non facies opera eorum, sed de-
strues eos, et confringes statuas eorum.
25Servietisque Domino Deo vestro, ut bene-
dicam panibus tuis et aquis, et auferam in-
firmitatem de medio tui. 26Non erit infoe-
cunda, nec sterilis in terra tua: numerum
dierum tuorum implebo. 27Terrorem meum
mittam in praecursum tuum, et occidam om-
nem populum, ad quem ingredieris: cun-
ctorumque inimicorum tuorum coram te
terga vertam: 28emittens crabrones prius,
qui fugabunt Hevaeum, et Chananaeum, et
Hethaeum, antequam introeas. 29Non eii-
ciam eos a facie tua anno uno: ne terra
in solitudinem redigatur, et crescant con-
tra te bestiae. 30Paulatim expellam eos de
conspcectu tuo, donec augearis, et possideas
Terram. 31Ponam autem terminos tuos a
Mari rubro usque ad Mare Palestinorum,
et a deserto usque ad fluvium: tradam in
manibus vestris habitatores Terrae, et eii-
ciam eos de conspectu vestro. 32Non inibis
cum eis foedus, nec cum diis eorum. 33Non
habitent in terra tua, ne forte peccare te
pagina successiva »