La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Divina Commedia » Biblia Vulgata (1592) - p. 740


Dominus misit me ut prophetarem ad do-
mum istam, et ad civitatem hanc omnia ver-
ba quae audistis. 13Nunc ergo bonas facite
vias vestras, et studia vestra, et audite vocem
Domini Dei vestri: et poenitebit Dominum
mali, quod locutus est adversum vos. 14Ego
autem ecce in manibus vestris sum: facite
mihi quod bonum et rectum est in oculis
vestris: 15Verumtamen scitote et cognoscite
quod, si occideritis me, sanguinem innocen-
tem tradetis contra vosmetipsos, et contra
civitatem istam, et habitatores eius. In ve-
ritate enim misit me Dominus ad vos, ut
loquerer in auribus vestris omnia verba
haec. 16Et dixerunt principes, et omnis popu-
lus ad sacerdotes et ad prophetas: Non est
viro huic iudicium mortis: quia in nomine
Domini Dei nostri locutus est ad nos.
17Surrexerunt ergo viri de senioribus terrae:
et dixerunt ad omnem coetum populi, lo-
quentes: 18Michaeas de Morasthi fuit prophe-
ta in diebus Ezechiae regis Iuda, et ait ad
omnem populum Iuda, dicens: Haec dicit
Dominus exercituum: Sion quasi ager ara-
bitur: et Ierusalem in acervum lapidum erit:
et mons domus in excelsa silvarum. 19Num-
quid morte condemnavit eum Ezechias
rex Iuda, et omnis Iuda? Numquid non ti-
muerunt Dominum, et deprecati sunt faciem
Domini: et poenituit Dominum mali, quod
locutus fuerat adversum eos? Itaque nos
facimus malum grande contra animas no-
stras. 20Fuit quoque vir prophetans in no-
mine Domini, Urias filius Semei de Caria-
thiarim: et prophetavit adversus civitatem
istam, et adversus terram hanc iuxta omnia
verba Ieremiae. 21Et audivit rex Ioakim, et
omnes potentes et principes eius, verba haec:
et quaesivit rex interficere eum. Et audivit
Urias, et timuit, fugitque, et ingressus est Aegy-
ptum. 22Et misit rex Ioakim viros in Aegy-
ptum, Elnathan filium Achobor, et viros cum
eo in Aegyptum. 23Et eduxerunt Uriam de
Aegypto: et adduxerunt eum ad regem Ioa-
kim, et percussit eum gladio: et proiecit ca-
daver eius in sepulchris vulgi ignobilis.
24Igitur manus Ahicam filii Saphan fuit cum
Ieremia, ut non traderetur in manus po-
puli, et interficerent eum.

Cap. XXVII

1In principio regni Ioakim filii Iosiae re-
gis Iuda, factum est verbum istud ad Ie-
remiam a Domino, dicens: 2Haec dicit Do-
minus ad me: Fac tibi vincula, et catenas:
et pones eas in collo tuo. 3Et mittes eas ad
regem Edom, et ad regem Moab, et ad re-
gem filiorum Ammon, et ad regem Tyri,
et ad regem Sidonis: in manu nunciorum,
qui venerunt Ierusalem ad Sedeciam regem
Iuda. 4Et praecipies eis ut ad dominos suos
loquantur: Haec dicit Dominus exercituum
Deus Israel: Haec dicetis ad dominos ve-
stros: 5Ego feci terram, et homines, et iumen-
ta quae sunt super faciem terrae, in fortitu-
dine mea magna, et in brachio meo exten-
to: et dedi eam ei, qui placuit in oculis meis.
6Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas
in manu Nabuchodonosor regis Babylo-
nis servi mei: insuper et bestias agri dedi ei
ut serviant illi. 7Et servient ei omnes gen-
tes, et filio eius, et filio filii eius: donec ve-
niat tempus terrae eius et ipsius: et servient
ei gentes multae, et reges magni. 8Gens au-
tem et regnum, quod non servierit Nabu-
chodonosor regi Babylonis, et quicumque
non curvaverit collum suum sub iugo regis
Babylonis, in gladio, et in fame, et in peste
visitabo super gentem illam, ait Dominus:
donec consumam eos in manu eius. 9Vos
ergo nolite audire prophetas vestros, et di-
vinos, et somniatores, et augures, et malefi-
cos, qui dicunt vobis: Non servietis regi Ba-
bylonis. 10Quia mendacium prophetant vo-
bis: ut longe vos faciant de terra vestra, et
eiiciant vos, et pereatis. 11Porro gens, quae
subiecerit cervicem suam sub iugo regis Ba-
bylonis, et servierit ei; dimittam eam in
terra sua, dicit Dominus: et colet eam, et
habitabit in ea. 12Et ad Sedeciam regem
Iuda locutus sum secundum omnia verba
haec, dicens: Subiicite colla vestra sub iugo
regis Babylonis, et servite ei, et populo eius,
et vivetis. 13Quare moriemini tu et populus


pagina successiva »