
tuus gladio, et fame, et peste, sicut locutus
est Dominus ad gentem, quae servire nolue-
rit regi Babylonis? 14Nolite audire verba
prophetarum dicentium vobis: Non ser-
vietis regi Babylonis: quia mendacium ipsi
loquuntur vobis. 15Quia non misi eos, ait Do-
minus: et ipsi prophetant in nomine meo
mendaciter: ut eiiciant vos, et pereatis tam
vos, quam prophetae, qui vaticinantur vobis.
16Et ad sacerdotes, et ad populum istum lo-
cutus sum, dicens: Haec dicit Dominus: No-
lite audire verba prophetarum vestrorum,
qui prophetant vobis, dicentes: Ecce vasa
Domini revertentur de Babylone nunc ci-
to, mendacium enim prophetant vobis. 17No-
lite ergo audire eos, sed servite regi Baby-
lonis, ut vivatis. Quare datur haec civitas in
solitudinem? 18Et si prophetae sunt, et est ver-
bum Domini in eis: occurrant Domino exer-
cituum, ut non veniant vasa, quae derelicta
fuerant in domo Domini, et in domo regis
Iuda, et in Ierusalem in Babylonem. 19Quia
haec dicit Dominus exercituum ad colum-
nas, et ad mare, et ad bases, et ad reliqua va-
sorum, quae remanserunt in civitate hac:
20quae non tulit Nabuchodonosor rex Baby-
lonis, cum transferret Iechoniam filium Ioa-
kim regem Iuda de Ierusalem in Babylonem,
et omnes optimates Iuda et Ierusalem. 21Quia
haec dicit Dominus exercituum Deus Israel
ad vasa, quae derelicta sunt in domo Domi-
ni, et in domo regis Iuda et Ierusalem: 22In
Babylonem transferentur, et ibi erunt usque
ad diem visitationis suae, dicit Dominus: et
afferri faciam ea, et restitui in loco isto.
Cap. XXVIII
1Et factum est in anno illo, in principio
regni Sedeciae regis Iuda, in anno quar-
to, in mense quinto, dixit ad me Hananias
filius Azur, propheta de Gabaon, in domo
Domini coram sacerdotibus et omni popu-
lo, dicens: 2Haec dicit Dominus exercituum
Deus Israel: Contrivi iugum regis Babylo-
nis. 3Adhuc duo anni dierum, et ego referri
faciam ad locum istum omnia vasa domus
Domini, quae tulit Nabuchodonosor rex
Babylonis de loco isto, et transtulit ea in
Babylonem. 4Et Iechoniam filium Ioakim
regem Iuda, et omnem transmigrationem
Iuda, qui ingressi sunt in Babylonem, ego
convertam ad locum istum, ait Dominus:
conteram enim iugum regis Babylonis.
5Et dixit Ieremias propheta ad Hananiam
prophetam in oculis sacerdotum, et in ocu-
lis omnis populi, qui stabat in domo Do-
mini. 6Et ait Ieremias propheta: Amen, sic
faciat Dominus: suscitet Dominus verba
tua, quae prophetasti: ut referantur vasa in
domum Domini, et omnis transmigratio
de Babylone ad locum istum. 7Verumta-
men audi verbum hoc, quod ego loquor in
auribus tuis, et in auribus universi populi:
8Prophetae, qui fuerunt ante me et ante te
ab initio, et prophetaverunt super terras mul-
tas, et super regna magna de praelio, et de
afflictione, et de fame. 9Propheta, qui va-
ticinatus est pacem: cum venerit verbum
eius, scietur propheta, quem misit Dominus
in veritate. 10Et tulit Hananias propheta
catenam de collo Ieremiae prophetae, et con-
fregit eam. 11Et ait Hananias in conspectu
omnis populi, dicens: Haec dicit Dominus:
Sic confringam iugum Nabuchodonosor
regis Babylonis, post duos annos dierum
de collo omnium gentium. 12Et abiit Iere-
mias propheta in viam suam. Et factum est
verbum Domini ad Ieremiam, postquam
confregit Hananias propheta catenam de
collo Ieremiae, dicens: 13Vade, et
dices Hananiae: Haec dicit Dominus: Ca-
tenas ligneas contrivisti: et facies pro eis
catenas ferreas. 14Quia haec dicit Dominus
exercituum, Deus Israel: Iugum ferreum
posui super collum cunctarum gentium
istarum, ut serviant Nabuchodonosor regi
Babylonis, et servient ei: insuper et bestias
terrae dedi ei. 15Et dixit Ieremias propheta
ad Hananiam prophetam: Audi Hanania:
non misit te Dominus, et tu confidere fe-
cisti populum istum in mendacio. 16Id-
circo haec dicit Dominus: Ecce ego mit-
tam te a facie terrae: hoc anno morieris:
adversum enim Dominum locutus es.
pagina successiva »