La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 735


regis Babylonis, et in manu inimicorum eo-
rum, et in manu quaerentium animam eo-
rum, et percutiet eos in ore gladii, et non
flectetur, neque parcet, nec miserebitur.
8Et ad populum hunc dices: Haec dicit Do-
minus: Ecce ego do coram vobis viam vi-
tae, et viam mortis. 9Qui habitaverit in
urbe hac, morietur gladio, et fame, et pe-
ste: qui autem egressus fuerit, et transfugerit
ad Chaldaeos, qui obsident vos, vivet, et erit
ei anima sua, quasi spolium. 10Posui enim
faciem meam super civitatem hanc in ma-
lum, et non in bonum, ait Dominus: in
manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam
igni. 11Et domui regis Iuda: Audite verbum
Domini, 12domus David, haec dicit Domi-
nus: Iudicate mane iudicium, et eruite vi op-
pressum de manu calumniantis: ne forte
egrediatur ut ignis indignatio mea, et suc-
cendatur, et non sit qui extinguat propter
malitiam studiorum vestrorum. 13Ecce ego
ad te, habitatricem vallis solidae atque cam-
pestris, ait Dominus: qui dicitis: Quis per-
cutiet nos? Et quis ingredietur domos no-
stras? 14Et visitabo super vos iuxta fructum
studiorum vestrorum, dicit Dominus: et
succendam ignem in saltu eius: et devo-
rabit omnia in circuitu eius.

Cap. XXII

1Haec dicit Dominus: Descende in do-
mum regis Iuda, et loqueris ibi verbum
hoc, 2et dices: Audi verbum Domini rex Iu-
da, qui sedes super solium David: tu et ser-
vi tui, et populus tuus, qui ingredimini per
portas istas. 3Haec dicit Dominus: Facite
iudicium et iustitiam, et liberate vi oppres-
sum de manu calumniatoris: et advenam,
et pupillum, et viduam nolite contristare,
neque opprimatis inique: et sanguinem in-
nocentem ne effundatis in loco isto. 4Si
enim facientes feceritis verbum istud: ingre-
dientur per portas domus huius reges seden-
tes de genere David super thronum eius,
et ascendentes currus et equos, ipsi et ser-
vi, et populus eorum. 5Quod si non audieri-
tis verba haec: in memetipso iuravi, dicit
Dominus, quia in solitudinem erit domus
haec. 6Quia haec dicit Dominus super do-
mum regis Iuda: Galaad tu mihi caput Li-
bani: si non posuero te solitudinem, urbes
inhabitabiles. 7Et sanctificabo super te in-
terficientem virum et arma eius: et succi-
dent electas cedros tuas, et praecipitabunt
in ignem. 8Et pertransibunt gentes multae
per civitatem hanc: et dicet unusquisque
proximo suo: Quare fecit Dominus sic ci-
vitati huic grandi? 9Et respondebunt: Eo
quod dereliquerint pactum Domini Dei sui,
et adoraverint deos alienos, et servierint
eis. 10Nolite flere mortuum, neque lugeatis
super eum fletu: plangite eum, qui egredi-
tur, quia non revertetur ultra, nec videbit
terram nativitatis suae. 11Quia haec dicit
Dominus ad Sellum filium Iosiae regem
Iuda, qui regnavit pro Iosia patre suo, qui
egressus est de loco isto. Non revertetur
huc amplius: 12sed in loco, ad quem tran-
stuli eum, ibi morietur, et terram istam non
videbit amplius. 13Vae qui aedificat domum
suam in iniustitia, et coenacula sua non in
iudicio: amicum suum opprimet frustra,
et mercedem eius non reddet ei. 14Qui di-
cit: Aedificabo mihi domum latam, et coe-
nacula spatiosa: qui aperit sibi fenestras,
et facit laquearia cedrina, pingitque sinopi-
de. 15Numquid regnabis, quoniam con-
fers te cedro? Pater tuus numquid non co-
medit et bibit, et fecit iudicium et iusti-
tiam tunc cum bene erat ei? 16Iudicavit
causam pauperis et egeni in bonum suum:
numquid non ideo quia cognovit me, di-
cit Dominus? 17Tui vero oculi et cor ad
avaritiam, et ad sanguinem innocentem
fundendum, et ad calumniam, et ad cur-
sum mali operis. 18Propterea haec dicit Do-
minus ad Ioakim filium Iosiae regem Iu-
da: Non plangent eum: Vae frater et vae
soror: non concrepabunt ei: Vae Domi-
ne, et vae inclyte. 19Sepultura asini sepe-
lietur, putrefactus et proiectus extra por-
tas Ierusalem. 20Ascende Libanum, et
clama: et in Basan da vocem tuam, et
clama ad transeuntes, quia contriti sunt


pagina successiva »