La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Nomi di persona » Biblia Vulgata (1592) - p. 734



Cap. XX

1Et audivit Phassur filius Emmer sacer-
dos, qui constitutus erat princeps in
domo Domini, Ieremiam prophetantem ser-
mones istos. 2Et percussit Phassur Ieremiam
prophetam, et misit eum in nervum, quod
erat in porta Beniamin superiori, in domo
Domini. 3Cumque illuxisset in crastinum,
eduxit Phassur Ieremiam de nervo, et dixit
ad eum Ieremias: Non Phassur vocavit Do-
minus nomen tuum, sed pavorem undi-
que. 4Quia haec dicit Dominus: Ecce ego
dabo te in pavorem, te et omnes amicos
tuos: et corruent gladio inimicorum suo-
rum, et oculi tui videbunt: et omnem Iu-
dam dabo in manum regis Babylonis: et
traducet eos in Babylonem, et percutiet eos
gladio. 5Et dabo universam substantiam
civitatis huius, et omnem laborem eius,
omneque pretium, et cunctos thesauros re-
gum Iuda dabo in manu inimicorum eo-
rum: et diripient eos, et tollent, et ducent
in Babylonem. 6Tu autem Phassur, et om-
nes habitatores domus tuae ibitis in capti-
vitatem: et in Babylonem venies, et ibi morie-
ris, ibique sepelieris tu, et omnes amici tui,
quibus prophetasti mendacium. 7Seduxisti
me, Domine, et seductus sum: fortior me
fuisti, et invaluisti: factus sum in derisum
tota die; omnes subsannant me. 8Quia iam
olim loquor, vociferans iniquitatem, et va-
stitatem clamito: et factus est mihi sermo
Domini in opprobrium, et in derisum tota
die. 9Et dixi: Non recordabor eius, neque
loquar ultra in nomine illius: et factus est
in corde meo quasi ignis exaestuans, clau-
susque in ossibus meis: et defeci, ferre non
sustinens. 10Audivi enim contumelias mul-
torum, et terrorem in circuitu: Persequimi-
ni, et persequamur eum: ab omnibus viris,
qui erant pacifici mei, et custodientes latus
meum: si quomodo decipiatur, et praeva-
leamus adversus eum, et consequamur ul-
tionem ex eo. 11Dominus autem mecum
est, quasi bellator fortis: idcirco qui perse-
quuntur me cadent, et infirmi erunt: con-
fundentur vehementer, quia non intellexe-
runt opprobrium sempiternum, quod num-
quam delebitur. 12Et tu Domine exerci-
tuum, probator iusti, qui vides renes et cor:
videam, quaeso, ultionem tuam ex eis: tibi
enim revelavi causam meam. 13Cantate Do-
mino, laudate Dominum: quia liberavit ani-
mam pauperis de manu malorum. 14Male-
dicta dies in qua natus sum: dies, in qua
peperit me mater mea, non sit benedicta.
15Maledictus vir, qui annunciavit patri meo,
dicens: Natus est tibi puer masculus: et qua-
si gaudio laetificavit eum. 16Sit homo ille ut
sunt civitates quae subvertit Dominus, et
non poenituit eum: audiat clamorem mane,
et ululatum in tempore meridiano: 17qui
non me interfecit a vulva, ut fieret mihi
mater mea sepulchrum, et vulva eius con-
ceptus aeternus. 18Quare de vulva egressus
sum, ut viderem laborem et dolorem, et
consumerentur in confusione dies mei?

Cap. XXI

1Verbum, quod factum est ad Ieremiam
a Domino, quando misit ad eum rex
Sedecias Phassur filium Melchiae, et So-
phoniam filium Maasiae sacerdotem, dicens:
2Interroga pro nobis Dominum, quia Nabu-
chodonosor, rex Babylonis praeliatur ad-
versum nos: si forte faciat Dominus nobi-
scum secundum omnia mirabilia sua, et rece-
dat a nobis. 3Et dixit Ieremias ad eos: Sic
dicetis Sedeciae: 4Haec dicit Dominus Deus
Israel: Ecce ego convertam vasa belli, quae in
manibus vestris sunt, et quibus vos pugna-
tis adversum regem Babylonis, et Chaldaeos,
qui obsident vos in circuitu murorum: et
congregabo ea in medio civitatis huius. 5Et
debellabo ego vos in manu extenta, et in
brachio forti, et in furore, et in indigna-
tione, et in ira grandi. 6Et percutiam habi-
tatores civitatis huius, homines et bestiae
pestilentia magna morientur. 7Et post haec
ait Dominus: dabo Sedeciam regem Iu-
da, et servos eius, et populum eius, et qui
derelicti sunt in civitate hac a peste et gla-
dio, et fame, in manu Nabuchodonosor


pagina successiva »