
Origenes »
Biblia Vulgata (1592) - p. 733
frustra libantes, et impingentes in viis suis,
in semitis saeculi, ut ambularent per eas in
itinere non trito: 16ut fieret terra eorum in
desolationem, et in sibilum sempiternum:
omnis qui praeterierit per eam obstupescet,
et movebit caput suum. 17Sicut ventus urens
dispergam eos coram inimico: dorsum, et
non faciem, ostendam eis in die perditionis
eorum. 18Et dixerunt: Venite, et cogitemus
contra Ieremiam cogitationes: non enim
peribit lex a sacerdote, neque consilium a
sapiente, nec sermo a propheta: venite, et
percutiamus eum lingua, et non attenda-
mus ad universos sermones eius. 19Attende
Domine, ad me, et audi vocem adversario-
rum meorum. 20Numquid redditur pro bo-
no malum, quia foderunt foveam animae
meae? Recordare quod steterim in conspe-
ctu tuo ut loquerer pro eis bonum, et aver-
terem indignationem tuam ab eis. 21Pro-
pterea da filios eorum in famem, et deduc
eos in manus gladii: fiant uxores eorum
absque liberis, et viduae: et viri earum inter-
ficiantur morte: iuvenes eorum confodian-
tur gladio in praelio. 22Audiatur clamor de
domibus eorum: adduces enim super eos
latronem repente: quia foderunt foveam
ut caperent me, et laqueos absconderunt
pedibus meis. 23Tu autem Domine scis
omne consilium eorum adversum me in
mortem: ne propitieris iniquitati eorum, et
peccatum eorum a facie tua non deleatur:
fiant corruentes in conspectu tuo; in tem-
pore furoris tui abutere eis.
Cap. XIX
1Haec dicit Dominus: Vade, et accipe
lagunculam figuli testeam a senioribus
populi et a senioribus sacerdotum: 2Et egre-
dere ad vallem filii Ennom, quae est iuxta
introitum portae fictilis: et praedicabis ibi
verba quae ego loquar ad te. 3Et dices: Au-
dite verbum Domini reges Iuda, et habita-
tores Ierusalem: haec dicit Dominus exer-
cituum, Deus Israel: Ecce ego inducam af-
flictionem super locum istum, ita ut omnis,
qui audierit illam, tinniant aures eius: 4Eo
quod dereliquerint me, et alienum fecerint
locum istum: et libaverunt in eo diis alie-
nis quos nescierunt ipsi, et patres eorum, et
reges Iuda: et repleverunt locum istum san-
guine innocentum. 5Et aedificaverunt excel-
sa Baalim ad comburendos filios suos igni
in holocaustum Baalim: quae non praecepi,
nec locutus sum, nec ascenderunt in cor
meum. 6Propterea ecce dies veniunt, dicit
Dominus: et non vocabitur amplius locus
iste Topheth, et Vallis filii Ennom: sed
vallis occisionis. 7Et dissipabo consilium
Iuda et Ierusalem in loco isto: et subvertam
eos gladio in conspectu inimicorum suorum,
et in manu quaerentium animas eorum: et
dabo cadavera eorum escam volatilibus caeli,
et bestiis terrae. 8Et ponam civitatem hanc
in stuporem, et in sibilum: omnis, qui prae-
terierit per eam obstupescet, et sibilabit su-
per universa plaga eius. 9Et cibabo eos car-
nibus filiorum suorum, et carnibus filiarum
suarum: et unusquisque carnem amici sui
comedet in obsidione, et in angustia, in qua
concludent eos inimici eorum, et qui quae-
runt animas eorum. 10Et conteres laguncu-
lam in oculis virorum, qui ibunt tecum:
11et dices ad eos: Haec dicit Dominus exer-
cituum: Sic conteram populum istum et ci-
vitatem istam, sicut conteritur vas figuli,
quod non potest ultra instaurari: et in To-
pheth sepelientur, eo quod non sit alius lo-
cus ad sepeliendum. 12Sic faciam loco huic,
ait Dominus, et habitatoribus eius: et po-
nam civitatem istam sicut Topheth. 13Et erunt
domus Ierusalem, et domus regum Iuda si-
cut locus Topheth, immundae: omnes do-
mus in quarum domatibus sacrificaverunt
omni militiae caeli, et libaverunt libamina
diis alienis. 14Venit autem Ieremias de To-
pheth, quo miserat eum Dominus ad prophe-
tandum, et stetit in atrio domus Domini, et
dixit ad omnem populum: 15Haec dicit Do-
minus exercituum, Deus Israel: Ecce ego in-
ducam super civitatem hanc, et super omnes
urbes eius universa mala, quae locutus sum
adversum eam, quoniam induraverunt cer-
vicem suam ut non audirent sermones meos.
pagina successiva »