
num eius occident. 30Quod si pretium fue-
rit ei impositum, dabit pro anima sua quid-
quid fuerit postulatus. 31Filium quoquw et
filiam si cornu percusserit. Simili sententia
subiacebit. 32Si servum, ancillamque invase-
rit, triginta siclos argenti domino dabit, bos
vero lapidibus opprimetur. 33Si quis ape-
ruerit disternam, et foderit, et non operve-
rit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
34reddet dominus cissternae pretium iumen-
torum: quod autem mortuum est, ipsius
erit. 35Si bos alienus bovem alterius vul-
neraverit, et ille mortuus fuerit: vendent
bovem vivum, et divident pretium, cada-
ver autem mortui inter se dispertient. 36Sin
auntem sciebat quod bos cornupeta esset ab
heri et nudiustertius, et non custodivit eum
dominus suus: reddet bovem pro bove, et
cadaver integrum accipiet.
Cap. XXII
1Si quis furatus fuerit bovem aut ovem,
et occiderit vel vendiderit: quinque bo-
ves pro uno bove restituet, et quattuor oves
pro una ove. 2Si effringens fur domum si-
ve suffodiens fuerit inventus, et accepto
vulnere mortuus fuerit: percussor non erit
reus sanguinis. 3Quod si orto sole hoc fe-
cerit, homicidium perpetravit, et ipse mo-
rietur. Si non habuerit quod pro furto red-
dat, ipse venundabitur. 4Si inventum fuerit
apud eum quod furatus est, viveus, sive
bos, sive asinus, sive ovis: duplum restituet.
5Si laeserit quispiam agrum vel vineam, et
dimiserit iumentum suum ut depascatur
aliena: quidquid optimum habuerit in agro
suo, vel in vinea, pro damni aestimatione
restituet. 6Si egressus ignis invenerit spi-
nas, et comprehenderit acervos frugum,
sive stantes segetes in agris, reddet dam-
num qui ignem succenderit. 7Si quis com-
mendaverit amico pecuniam, aut vas in cu-
stodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ab-
lata fuerint: si invenitur fur, duplum red-
det: 8si latet fur, dominus domus appli-
cabitur ad deos, et iurabit quod non exten
derit manum in rem proximi sui, 9ad per-
petrandam fraudem, tam in bove quam in
asino, et ove ac vestimento, et quidquid
damnum inferre potest: ad deos utriusque
causa perveniet: et si illi iudicaverint, du-
plum restituer proximo suo. 10Si quis com-
mendaverit proximo suo asinum, bovem,
ovem, et omne iumentum ad custodiam,
et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel ca-
ptum ab hostibus, nullusque hoc viderit
11iusiurandum erit in medio, quod non ex-
tenderit manum ad rem proximi sui: su-
scipietque dominus iuramentum, et ille red-
dere non cogetur. 12Quod si furto ablatum
fuerit, restituet damnum domino. 13Si co-
mestum a bestia, deferat ad eum quod oc-
cisum est, et non restituet. 14Qui a proxi-
mo suo quidquam horum mutuo postula-
verit, et debilitatum aut mortuum fuerit
domino non praesente, reddere compelle-
tur. 15Quod si impraesentiarum dominus
fuerit, non restituet, maxime si conductum
venerat pro mercede operis sui. 16Si sedu-
xerit quis virginem necdum desponsatam,
dormieritque cum ea: dotabit eam, et habe-
bit eam uxorem. 17Si pater virginis dare
noluerit, reddet pecuniam iuxta modum
dotis, quam virgines accipere consueve-
runt. 18Maleficos non patieris vivere.
19Qui coierit cum iumento, morte moria-
tur. 20Qui immolat diis, occidetur, praeter-
quam Domino soli. 21Advenam non con-
tristabis, neque affliges eum: advenae enim
et ipsi fuistis in Terra Aegypti. 22Viduae et
pupillo non nocebitis. 23Si laeseritis eos,
vociferabuntur ad me, et ego audiam clam-
morem eorum: 24et indignabitur furor
meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxo-
res vestrae vidvae, et filii vestri pupilli. 25Si
pecuniam mutuam dederis populo meo
pauperi qui habitat tecum, non urgebis
cum quasi exactor, nec usuris opprimes.
26Si pignus a proximo tuo acceperis vesti-
mentum, ante solis occasum reddes ei.
27Ipsum enim est solum, quo operitur, in-
dumentum carnis eius, nec habet aliud in
quo dormiat: si clamaverit ad me, exaudiam
eum, quia misericors sum. 28Diis non de-
pagina successiva »