La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 730


imbres? Nonne tu es Dominus Deus no-
ster, quem exspectavimus? Tu enim fecisti
omnia haec.

Cap. XV

1Et dixit Dominus ad me: Si steterit
Moyses, et Samuel coram me, non est
anima mea ad populum istum: eiice illos a
facie mea, et egrediantur. 2Quod si dixerint
ad te: Quo egrediemur? Dices ad eos: Haec
dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mor-
tem: et qui ad gladium, ad gladium: et qui
ad famem, ad famem: et qui ad captivita-
tem, ad captivitatem. 3Et visitabo super eos
quatuor species, dicit Dominus: Gladium
ad occisionem, et canes ad lacerandum, et
volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum
et dissipandum. 4Et dabo eos in fervorem
universis regnis terrae, propter Manassem
filium Ezechiae regis Iuda, super omnibus
quae fecit in Ierusalem. 5Quis enim misere-
bitur tui, Ierusalem? Aut quis contristabitur
pro te? Aut quis ibit ad rogandum pro pace
tua? 6Tu reliquisti me, dicit Dominus, re-
trorsum abiisti: et extendam manum meam
super te, et interficiam te: laboravi rogans.
7Et dispergam eos ventilabro in portis ter-
rae: interfeci et disperdidi populum meum,
et tamen a viis suis non sunt reversi. 8Mul-
tiplicatae sunt mihi viduae eius super arenam
maris: induxi eis super matrem adolescentis
vastatorem meridie: misi super civitates
repente terrorem. 9Infirmata est quae pepe-
rit septem, defecit anima eius: occidit ei sol,
cum adhuc esset dies: confusa est, et erubuit:
et residuos eius in gladium dabo in conspe-
ctu inimicorum eorum, ait Dominus. 10Vae
mihi, mater mea: quare genuisti me virum
rixae, virum discordiae in universa terra? Non
foeneravi, nec foeneravit mihi quisquam:
omnes maledicunt mihi. 11Dicit Dominus:
Si non reliquiae tuae in bonum, si non occurri
tibi in tempore afflictionis, et in tempore
tribulationis adversus inimicum. 12Num-
quid foederabitur ferrum ferro ab Aquilo-
ne, et aes? 13Divitias tuas et thesauros tuos
in direptionem dabo gratis in omnibus pec-
catis tuis, et in omnibus terminis tuis. 14Et
adducam inimicos tuos de terra, quam ne-
scis: quia ignis succensus est in furore meo,
super vos ardebit. 15Tu scis Domine, recor-
dare mei, et visita me, et tuere me ab his,
qui persequuntur me: noli in patientia tua
suscipere me: scito quoniam sustinui pro-
pter te opprobrium. 16Inventi sunt sermo-
nes tui, et comedi eos, et factum est mihi
verbum tuum in gaudium et in laetitiam
cordis mei: quoniam invocatum est nomen
tuum super me Domine Deus exercituum.
17Non sedi in concilio ludentium, et glo-
riatus sum a facie manus tuae: solus sede-
bam, quoniam comminatione replesti me.
18Quare factus est dolor meus perpetuus,
et plaga mea desperabilis renuit curari?
Facta est mihi quasi mendacium aquarum
infidelium. 19Propter hoc haec dicit Domi-
nus: Si converteris, convertam te, et ante
faciem meam stabis: et si separaveris pre-
tiosum a vili, quasi os meum eris: conver-
tentur ipsi ad te, et tu non converteris ad
eos. 20Et dabo te populo huic in murum
aereum fortem: et bellabunt adversum te,
et non praevalebunt: quia ego tecum sum
ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus.
21Et liberabo te de manu pessimorum, et
redimam te de manu fortium.

Cap. XVI

1Et factum est verbum Domini ad me,
dicens: 2Non accipies uxorem, et non
erunt tibi filii et filiae in loco isto. 3Quia
haec dicit Dominus super filios et filias, qui
generantur in loco isto, et super matres eo-
rum, quae genuerunt eos: et super patres
eorum, de quorum stirpe sunt nati in terra
hac: 4Mortibus aegrotationum morientur:
non plangentur, et non sepelientur, in ster-
quilinium super faciem terrae erunt: et gla-
dio, et fame consumentur: et erit cadaver
eorum in escam volatilibus caeli, et bestiis
terrae. 5Haec enim dicit Dominus: Ne in-
grediaris domum convivii, neque vadas ad
plangendum, neque consoleris eos: quia
abstuli pacem meam a populo isto, dicit


pagina successiva »