La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 729


te, et erudisti in caput tuum: numquid non
dolores apprehendent te, quasi mulierem
parturientem? 22Quod si dixeris in corde
tuo: Quare venerunt mihi haec? Propter
multitudinem iniquitatis tuae revelata sunt
verecundiora tua, pollutae sunt plantae tuae.
23Si mutare potest Aethiops pellem suam, aut
pardus varietates suas: et vos poteritis be-
nefacere, cum didiceritis malum. 24Et disse-
minabo eos quasi stipulam, quae vento ra-
ptatur in deserto. 25Haec sors tua, parsque men-
surae tuae a me, dicit Dominus, quia oblita
es mei, et confisa es in mendacio. 26Unde et
ego nudavi femora tua contra faciem tuam,
et apparuit ignominia tua, 27adulteria tua,
et hinnitus tuus scelus fornicationis tuae:
super colles in agro vidi abominationes
tuas. Vae tibi, Ierusalem, non mundaberis
post me: usquequo adhuc?

Cap. XIIII

1Quod factum est verbum Domini ad
Ieremiam, de sermonibus siccitatis.
2Luxit Iudaea, et portae eius corruerunt, et
obscuratae sunt in terra, et clamor Ierusalem
ascendit. 3Maiores miserunt minores suos
ad aquam: venerunt ad hauriendum, non
invenerunt aquam, reportaverunt vasa sua
vacua: confusi sunt et afflicti, et operuerunt
capita sua. 4Propter terrae vastitatem, quia
non venit pluvia in terram, confusi sunt agri-
colae, operuerunt capita sua. 5Nam et cerva
in agro peperit, et reliquit: quia non erat
herba. 6Et onagri steterunt in rupibus, tra-
xerunt ventum quasi dracones, defecerunt
oculi eorum, quia non erat herba. 7Si ini-
quitates nostrae responderint nobis: Domi-
ne, fac propter nomen tuum, quoniam multae
sunt aversiones nostrae, tibi peccavimus.
8Exspectatio Israel, salvator eius in tempore
tribulationis: quare quasi colonus futurus
es in terra, et quasi viator declinans ad ma-
nendum? 9Quare futurus es velut vir va-
gus, ut fortis qui non potest salvare? Tu au-
tem in nobis es, Domine, et nomen tuum
invocatum est super nos, ne derelinquas
nos. 10Haec dicit Dominus populo huic, qui
dilexit movere pedes suos, et non quievit,
et Domino non placuit: Nunc recordabi-
tur iniquitatum eorum, et visitabit peccata
eorum. 11Et dixit Dominus ad me: Noli
orare pro populo isto in bonum. 12Cum ie-
iunaverint, non exaudiam preces eorum:
et si obtulerint holocautomata, et victi-
mas, non suscipiam ea: quoniam gladio, et
fame, et peste consumam eos. 13Et dixi, A a a,
Domine Deus: Prophetae dicunt eis: Non
videbitis gladium, et fames non erit in vo-
bis, sed pacem veram dabit vobis in loco isto.
14Et dixit Dominus ad me: Falso prophetae
vaticinantur in nomine meo: non misi eos,
et non praecepi eis, neque locutus sum ad
eos: visionem mendacem, et divinationem,
et fraudulentiam, et seductionem cordis sui
prophetant vobis. 15Idcirco haec dicit Do-
minus de prophetis, qui prophetant in no-
mine meo, quos ego non misi, dicentes: Gla-
dius, et fames non erit in terra hac: In gla-
dio et fame consumentur prophetae illi. 16Et
populi quibus prophetant, erunt proiecti in
viis Ierusalem prae fame et gladio, et non erit
qui sepeliat eos; ipsi et uxores eorum, filii
et filiae eorum, et effundam super eos malum
suum. 17Et dices ad eos verbum istud: De-
ducant oculi mei lacrimam per noctem et
diem, et non taceant: quoniam contritio-
ne magna contrita est virgo filia populi
mei, plaga pessima vehementer. 18Si egressus
fuero ad agros, ecce occisi gladio: et si in-
troiero in civitatem, ecce attenuati fame.
Propheta quoque et sacerdos abierunt in
terram quam ignorabant. 19Numquid proii-
ciens abiecisti Iudam? Aut Sion abominata
est anima tua? Quare ergo percussisti nos,
ita ut nulla sit sanitas? Exspectavimus pacem,
et non est bonum: et tempus curationis, et
ecce turbatio. 20Cognovimus Domine im-
pietates nostras, iniquitates patrum nostro-
rum, quia peccavimus tibi. 21Ne des nos in
opprobrium propter nomen tuum, neque
facias nobis contumeliam solii gloriae tuae:
recordare, ne irritum facias foedus tuum no-
biscum. 22Numquid sunt in sculptilibus
gentium qui pluant? Aut caeli possunt dare


pagina successiva »