La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 75


audiemus: non loquatur nobis Dominus,
ne forte moriamur. 20Et ait Moyses ad po-
pulunt: Nolite timere: ut enim probaret
vos venit Deus, et ut terror illius esset in
vobis, et non peccaretis. 21Stetitque popu-
lus de longe. Moyses autem accessit ad
caliginem in qua erat Deus. 22Dixit prae-
terea Dominus ad Moysen: Haec dices fi-
liis Israel: Vos vidistis quod de caelo locu-
tus sim vobis. 23Non facietis deos argen-
teos, nec deos aureos facietis vobis. 24Al-
tare de terra facietis mihi, et offeretis su-
per eo holocausta et pacifica vestra, oves
vestras et boves in omni loco in quo me-
moria fuerit nominis mei: veniam ad te,
et benedicam tibi. 25Quod si altare lapi-
deum feceris mihi, non aedificabis illud de
sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum
super eo, polluetur. 26Non ascendes per
gradus ad altare meum, ne reveletur tur-
pido tua.

Cap. XXI

1Haec sunt iudicia quae propones eis.
2Si emeris servuum Hebraeum, sex annis
serviet tibi: in septimo egredietur liber gra-
tis. 3Cum quali veste intraverit, cum tali
exeat: si habens uxorem, et uxor egredie-
tur simul. 4Sin autem dominus dederit
illi uxorem, et pepererit filios et filias: mu-
lier et liberi eius erunt domini sui, ipse ve-
ro exibit cum vestitu suo. 5Quod si dixe-
rit servus: Diligo dominum meum et uxo-
rem ac liberos, non egrediar liber: 6offe-
ret eum dominus diis, et applicabitur ad
ostium et postes, perforabitque aurem eius
subula: et erit ei servuus in saeculum. 7Si
quis vendiderit filiam suam in famulam,
non egredietur sicut ancillae exire consue-
verunt. 8Si displicuerit oculis domini sui
cui tradita fuerat, dimittet eam: populo
autem alieno vendendi non habebit pote-
statem, si spreberit eam. 9Sin autem filio
suo desponderit eam, iuxta morem filiarum
faciet illi: 10Quod si alteram ei acceperit,
providebit puellae nuptias, et vestimenta,
et pretium pudicitiae non negabit. 11Si tria
ista non fecerit, egredietur gratis absque
pecunia. 12Qui percusserit hominem vo-
lens occidere, morte moriatur. 13Qui au-
tem non est insidiatus, sed Deus illum tra-
didit in manus eius: constituam tibi lo-
cum in quem fugere debeat. 14Siquis per
industriam occiderit proximum suum, et
per insidias: ab altari meo evelles eum, ut
moriatur. 15Qui percusserit patrem suum
aut matrem, morte moriatur. 16Qui fura-
tus fuerit hominem, et vendiderit eum,
convictus noxae, morte moriatur. 17Qui
maledixerit patri suo, vel matri, morte mo-
riatur. 18Si rixati fuerint viri, et percusse-
rit alter proximum suum lapide vel pugno,
et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in
lectulo: 19si surrexerit, et ambulaverit fo-
ris super baculum suum, innocens erit qui
percusserit, ita tam ut operas eius, et im-
pensas in medicos restituat. 20Qui percus-
serit servum suum, vel ancillam virga, et
mortui fuerint in manibus eius, criminis
reus erit. 21Sin autem uno die vel duobus
supervixerit, non subiacebit poenae, quia
pecunia illius est. 22Si rixati fuerint viri, et
percusserit quis mulierem praegnantem, et
abortiuum quidem fecerit, sed ipsa vixerit:
subiacebit damno quantum maritus mu-
lieris expetierit, et arbitri iudicaverint.
23Sin autem mors eius fuerit subsecuta,
reddet animam pro anima, 24oculum pro
oculo, dentem pro dente, manum pro ma-
nu, pedem pro pede, 25adustionem pro adu-
stione, vulnus pro vulnere, livorem pro li-
vore. 26Si percusserit quispiam oculum ser-
vi sui aut ancillae, et luscos eos fecerit, di-
mittet eos liberos pro oculo quem eruit.
27Dentem quoque si excusserit servo vel an-
cillae suae, similiter dimittet eos liberos. 28Si
bos cornu percusserit virum aut mulierem,
et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et
non comedentur carnes eius, dominus quo-
que bovis innocens erit. 29Quod si bos
cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius,
et contestati sunt dominum eius, nec re-
cluserit eum, occideritque virum aut mulie-
rem: et bos lapidibus obruetur, et domi-


pagina successiva »