
ad populum, et sanctifica illos hodie, et cras,
laventque vestimenta sua. 11Et sint parati in
diem tertium: in die enim tertia descendet
Dominus coram onmi plebe super mon-
tem Sinai. 12Constituesque terminos populo
per circuitum, et dices ad eos: Cavete ne
ascendatis in montem, nec tangatis fines
illius: omnis qui tetigerit montem, morte
morietur. 13Manus non tanget eum, sed la-
pidibus opprimetur, aut confodietur iacu-
lis: sive iumentum fuerit, sive homo, non
vivet. Cum coeperit clangere buccina, tunc
ascendant in montem. 14Descenditque Moy-
ses de monte ad populum, et sanctificavit
eum. Cumque lavissent vestimenta sua, 15ait
ad eos: Estote parati in diem tertium, et
ne appropinquetis uxoribus vestris. 16Iamque
advenerat tertius dies, et mane inclaruerat:
et ecce coeperunt audiri tonitrua, ac micare
fulgura, et nubes densissima operire mon-
tem, elangorque buccinae vehementius per-
strepebat: et timuit populus qui erat in
castris. 17Cumque eduxisset eos Moyses in
occursum Dei de loco castrorum, steterunt
ad radices montis. 18Totus autem mons
Sinai fumabat: eo quod descendisset Do-
minus super eum in igne, et ascenderet fu-
mus ex eo quasi de fornace: eratque omnis
mons terribilis. 19Et sonitus bucinae pau-
latim crescebat in maius, et prolixius ten-
debatur: Moyses loquebatur, et Deus re-
spondebat ei. 20Descenditque Dominus su-
per montem Sinai ipso montis vertice,
et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo
cum ascendisset, 21dixit ad eum: Descende,
et contestare populum: ne forte velit tran-
scendere terminos ad videndum Domi-
num, et pereat ex eis plurima multitudo.
22Sacerdotes quoque qui accedunt ad Do-
minum, sanctificentur, ne percutiat eos.
23Dixitque Moyses ad Dominum: Non pote-
rit vulgus ascendere in montem Sinai: tu
enim testificatus es, et iussisti, dicens: Pone
terminos circa montem, et sanctifica illum.
24Cui ait Dominus: Vade, descende: ascen-
desque tu, et Aaron tecum: sacerdotes au-
tem et populus ne transeant terminos, nec
ascendant ad Dominum, ne forte interfi-
ciat illos. 25Descenditque Moyses ad popu-
lum, et omnia narravit eis.
Cap. XX
1Locutusque est Dominus cunctos ser-
mones hos: 2Ego sum Dominus Deus
tuus, qui eduxi te de Terra Aegypti, de do-
mo servitutis. 3Non habebis deos alienos
coram me. 4Non facies tibi sculptile, ne-
que omnem similitudinem quae est in caelo
desuper, et quae in terra deorsum, nec eo-
rum quae sunt in aquis sub terra. 5Non ado-
rabis ea, neque coles: ego sum Dominus
Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquita-
tem patrum in filios, in tertiam et quartam
generationem eorum qui oderunt me: 6et
faciens misericordiam in millia his qui di-
ligunt me, et custodiunt praecepta mea.
7Non assumes nomen Domini Dei tui in
vanum. Nec enim habebit insontem Do-
minus eam qui assumpserit nomen Domi-
ni Dei sui frustra. 8Memento ut diem sab-
bati sanctifices. 9Sex diebus operaberis,
et facies omnia opera tua. 10Septimo au-
tem die sabbatum Domini Dei tui est: non
facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et
filia tua, servus tuus et ancilla tua, iumen-
tum tuum, et advena qui est intra portas
tuas. 11Sex enim diebus fecit Dominus cae-
lum et terram, et mare, et omnia quae in eis
sunt, et requievit in die septimo, idcirco
benedixit Dominus diei sabbati, et sancti-
ficavit eum. 12Honora patrem tuum et
matrem tuam, ut sis longaevus super ter-
ram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
13Non occides. 14Non moechaberis.
15Non furtum facies. 16Non loqueris contra
proximum tuum falsum testimonium. 17Non
concupisces domum proximi tui: nec de-
siderabis uxore eius, non servum, non an-
cillam, non bovem, non asinum, nec om-
nia quae illius sunt. 18Cunctus autem po-
pulus videbat voces et lampades, et soni-
tum buccinae, montemque fumantem: et per-
territi ac pavore concussi, steterunt pro-
cul, 19dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et
pagina successiva »