
consolatione. Ecce ego sternam per ordi-
nem lapides tuos, et fundabo te in sapphi-
ris: 12et ponam iaspidem propugnacula tua:
et portas tuas in lapides sculptos, et omnes
terminos tuos in lapides desiderabiles:
13Universos filios tuos doctos a Domino: et
multitudinem pacis filiis tuis. 14Et in iustitia
fundaberis: recede procul a calumnia, quia
non timebis: et a pavore, quia non appro-
pinquabit tibi. 15Ecce accola veniet, qui non
erat mecum, advena quondam tuus adiun-
getur tibi. 16Ecce ego creavi fabrum sufflan-
tem in igne prunas, et proferentem vas in
opus suum, et ego creavi interfectorem ad
disperdendum. 17Omne vas, quod fictum est
contra te, non dirigetur: et omnem linguam
resistentem tibi in iudicio, iudicabis. Haec
est haereditas servorum Domini, et iustitia
eorum apud me, dicit Dominus.
Cap. LV
1Omnes sitientes venite ad aquas: et qui
non habetis argentum, properate, emite,
et comedite: venite, emite absque argento,
et absque ulla commutatione vinum et lac.
2Quare appenditis argentum non in pani-
bus, et laborem vestrum non in saturitate?
Audite, audientes me, et comedite bonum, et
delectabitur in crassitudine anima vestra.
3Inclinate aurem vestram, et venite ad me:
audite, et vivet anima vestra, et feriam vobis-
cum pactum sempiternum, misericordias
David fideles. 4Ecce testem populis dedi
eum, ducem ac praeceptorem gentibus. 5Ecce
gentem quam nesciebas vocabis: et gentes,
quae te non cognoverunt ad te current pro-
pter Dominum Deum tuum, et sanctum Is-
rael, quia glorificavit te. 6Quaerite Dominum,
dum inveniri potest: invocate eum, dum
prope est. 7Derelinquat impius viam suam,
et vir iniquus cogitationes suas, et reverta-
tur ad Dominum, et miserebitur eius, et ad
Deum nostrum, quoniam multus est ad igno-
scendum. 8Non enim cogitationes meae,
cogitationes vestrae, neque viae vestrae, viae
meae, dicit Dominus. 9Quia sicut exaltantur
caeli a terra, sic exaltatae sunt viae meae a viis
vestris, et cogitationes meae a cogitationi-
bus vestris. 10Et quomodo descendit imber,
et nix de caelo, et illuc ultra non revertitur,
sed inebriat terram, et infundit eam, et ger-
minare eam facit, et dat semen serenti, et
panem comedenti: 11Sic erit verbum meum,
quod egredietur de ore meo: non reverte-
tur ad me vacuum, sed faciet quaecumque
volui, et prosperabitur in his, ad quae misi
illud. 12Quia in laetitia egrediemini, et in pa-
ce deducemini: montes et colles cantabunt
coram vobis laudem, et omnia ligna regio-
nis plaudent manu. 13Pro saliunca ascen-
det abies, et pro urtica crescet myrtus: et
erit Dominus nominatus in signum aeter-
num quod non auferetur.
Cap. LVI
1Haec dicit Dominus: Custodite iudi-
cium, et facite iustitiam: quia iuxta est
salus mea ut veniat, et iustitia mea ut reve-
letur. 2Beatus vir qui facit hoc, et filius ho-
minis qui apprehendet istud: custodiens
sabbatum ne polluat illud, custodiens ma-
nus suas ne faciat omne malum. 3Et non
dicat filius advenae qui adhaeret Domino,
dicens: Separatione dividet me Dominus
a populo suo: Et non dicat Eunuchus: Ecce
ego lignum aridum. 4Quia haec dicit Do-
minus Eunuchis: Qui custodierint sabbata
mea, et elegerint quae ego volui, et tenue-
rint foedus meum: 5Dabo eis in domo mea,
et in muris meis locum, et nomen melius
a filiis et filiabus: nomen sempiternum da-
bo eis, quod non peribit. 6Et filios advenae,
qui adhaerent Domino, ut colant eum, et
diligant nomen eius, ut sint ei in servos:
omnem custodientem sabbatum ne polluat
illud, et tenentem foedus meum: 7Adducam
eos in montem sanctum meum, et laetifi-
cabo eos in domo orationis meae: holo-
causta eorum, et victimae eorum placebunt
mihi super altari meo: quia domus mea
domus orationis vocabitur cunctis populis.
8Ait Dominus Deus, qui congregat disper-
sos Israel: Adhuc congregabo ad eum con-
gregatos eius. 9Omnes bestiae agri venite
pagina successiva »