La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, Ps » Biblia Vulgata (1592) - p. 701


spiritum meum super semen tuum, et be-
nedictionem meam super stirpem tuam.
4Et germinabunt inter herbas quasi salices
iuxta praeterfluentes aquas. 5Iste dicet: Do-
mini ego sum: et ille vocabit in nomine Ia-
cob: et hic scribet manu sua: Domino: et
in nomine Israel assimilabitur. 6Haec dicit
Dominus, rex Israel, et redemptor eius Do-
minus exercituum: Ego primus, et ego no-
vissimus, et absque me non est Deus. 7Quis
similis mei? Vocet, et annuntiet: et ordinem
exponat mihi, ex quo constitui populum
antiquum: ventura et quae futura sunt an-
nuntient eis. 8Nolite timere, neque contur-
bemini: ex tunc audire te feci, et annuncia-
vi: vos estis testes mei. Numquid est Deus
absque me, et formator quem ego non no-
verim? 9Plastae idoli omnes nihil sunt, et
amantissima eorum non proderunt eis. Ipsi
sunt testes eorum, quia non vident, neque
intelligunt, ut confundantur. 10Quis forma-
vit deum, et sculptile conflavit ad nihil
utile? 11Ecce omnes participes eius confun-
dentur, fabri enim sunt ex hominibus: con-
venient omnes, stabunt et pavebunt, et con-
fundentur simul. 12Faber ferrarius lima ope-
ratus est, in prunis et in malleis formavit
illud, et operatus est in brachio fortitudinis
suae: esuriet et deficiet, non bibet aquam, et
lassescet. 13Artifex lignarius extendit nor-
mam, formavit illud in runcina: fecit illud
in angularibus, et in circino tornavit illud:
et fecit imaginem viri quasi speciosum ho-
minem habitantem in domo. 14Succidit ce-
dros, tulit ilicem, et quercum, quae steterat
inter ligna saltus: plantavit pinum, quam
pluvia nutrivit. 15Et facta est hominibus in
focum: sumpsit ex eis, et calefactus est: et
succendit et coxit panes: de reliquo autem
operatus est deum et adoravit: fecit scul-
ptile, et curvatus est ante illud. 16Medium
eius combussit igni, et de medio eius carnes
comedit: coxit pulmentum, et saturatus
est, et calefactus est, et dixit: Vah calefactus
sum, vidi focum. 17Reliquum autem eius
deum fecit et sculptile sibi: curvatur ante
illud, et adorat illud, et obsecrat, dicens:
Libera me, quia deus meus es tu. 18Nescie-
runt, neque intellexerunt: obliti enim sunt
ne videant oculi eorum, et ne intelligant
corde suo. 19Non recogitant in mente sua,
neque cognoscunt, neque sentiunt, ut di-
cant: Medietatem eius combussi igni, et
coxi super carbones eius panes: coxi car-
nes et comedi, et de reliquo eius idolum fa-
ciam? Ante truncum ligni procidam? 20Pars
eius cinis est: cor insipiens adoravit illud,
et non liberabit animam suam, neque di-
cet: Forte mendacium est in dextera mea.
21Memento horum Iacob, et Israel, quoniam
servus meus es tu. Formavi te, servus meus
es tu Israel, ne obliviscaris mei. 22Delevi ut
nubem iniquitates tuas, et quasi nebulam
peccata tua: revertere ad me, quoniam re-
demi te. 23Laudate caeli, quoniam miseri-
cordiam fecit Dominus: iubilate extrema
terrae, resonate montes laudationem, saltus
et omne lignum eius: quoniam redemit
Dominus Iacob, et Israel gloriabitur. 24Haec
dicit Dominus, redemptor tuus, et formator
tuus ex utero: Ego sum Dominus, faciens
omnia, extendens caelos solus, stabiliens ter-
ram, et nullus mecum. 25Irrita faciens signa
divinorum, et ariolos in furorem vertens.
Convertens sapientes retrorsum: et scien-
tiam eorum stultam faciens. 26Suscitans ver-
bum servi sui, et consilium nuntiorum suo-
rum complens. Qui dico Ierusalem: Ha-
bitaberis, et civitatibus Iuda: Aedificabimi-
ni, et deserta eius suscitabo. 27Qui dico pro-
fundo: Desolare, et flumina tua arefaciam.
28Qui dico Cyro: Pastor meus es, et om-
nem voluntatem meam complebis. Qui
dico Ierusalem: Aedificaberis; et templo:
Fundaberis.

Cap. XLV

1Haec dicit Dominus christo meo Cyro,
cuius apprehendi dexteram, ut subii-
ciam ante faciem eius gentes, et dorsa re-
gum vertam, et aperiam coram eo ianuas,
et portae non claudentur. 2Ego ante te ibo:
et gloriosos terrae humiliabo: portas aereas
conteram, et vectes ferreos confringam.


pagina successiva »