
carcerum absconditi sunt: facti sunt in ra-
pinam, nec est qui eruat: in direptionem,
nec est qui dicat: Redde. 23Quis est in vo-
bis qui audiat hoc, attendat, et auscultet
futura? 24Quis dedit in direptionem Iacob,
et Israel vastantibus? Nonne Dominus ip-
se, cui peccavimus? Et noluerunt in viis
eius ambulare, et non audierunt legem eius.
25Et effudit super eum indignationem fu-
roris sui, et forte bellum, et combussit eum
in circuitu, et non cognovit: et succendit
eum, et non intellexit.
Cap. XLIII
1Et nunc haec dicit Dominus creans te
Iacob, et formans te, Israel: Noli time-
re, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo:
meus es tu. 2Cum transieris per aquas, te-
cum ero, et flumina non operient te: cum
ambulaveris in igne, non combureris, et
flamma non ardebit in te: 3Quia ego Domi-
nus Deus tuus Sanctus Israel salvator tuus,
dedi propitiationem tuam Aegyptum, Aethio-
piam, et Saba pro te. 4Ex quo honorabilis
factus es in oculis meis, et gloriosus: ego
dilexi te, et dabo homines pro te, et popu-
los pro anima tua. 5Noli timere, quia ego
tecum sum: ab oriente adducam semen
tuum, et ab occidente congregabo te. 6Di-
cam aquiloni: Da: et austro: Noli prohi-
bere: affer filios meos de longinquo, et filias
meas ab extremis terrae. 7Et omnem, qui
invocat nomen meum, in gloriam meam
creavi eum, formavi eum, et feci eum. 8Educ
foras populum caecum, et oculos habentem:
surdum, et aures ei sunt. 9Omnes gentes
congregatae sunt simul, et collectae sunt tri-
bus. Quis in vobis annuntiet istud, et quae
prima sunt audire nos faciet? Dent testes
eorum, iustificentur, et audiant, et dicant:
Vere. 10Vos testes mei, dicit Dominus, et
servus meus quem elegi: ut sciatis, et credatis
mihi, et intelligatis quia ego ipse sum. Ante
me non est formatus Deus, et post me non
erit. 11Ego sum, ego sum Dominus, et non est
absque me salvator. 12Ego annunciavi, et
salvavi: auditum feci, et non fuit in vobis
alienus: vos testes mei, dicit Dominus, et
ego Deus. 13Et ab initio ego ipse, et non est
qui de manu mea eruat: operabor, et quis
avertet illud? 14Haec dicit Dominus redem-
ptor vester, sanctus Israel: Propter vos misi
in Babylonem, et detraxi vectes universos,
et Chaldaeos in navibus suis gloriantes.
15Ego Dominus sanctus vester, creans Israel
rex vester. 16Haec dicit Dominus, qui dedit
in mari viam, et in aquis torrentibus semi-
tam. 17Qui eduxit quadrigam et equum:
agmen et robustum, simul obdormierunt,
nec resurgent: contriti sunt quasi linum, et
extincti sunt. 18Ne memineritis priorum, et
antiqua ne intueamini. 19Ecce ego facio no-
va, et nunc orientur, utique cognoscetis ea:
ponam in deserto viam, et in invio flumina.
20Glorificabit me bestia agri, dracones et
struthiones: quia dedi in deserto aquas, flu-
mina in invio, ut darem potum populo meo,
electo meo. 21Populum istum formavi mi-
hi, laudem meam narrabit. 22Non me invo-
casti, Iacob, nec laborasti in me, Israel. 23Non
obtulisti mihi arietem holocausti tui, et vi-
ctimis tuis non glorificasti me: non te ser-
vire feci in oblatione, nec laborem tibi prae-
bui in thure. 24Non emisti mihi argento ca-
lamum, et adipe victimarum tuarum non
inebriasti me: verumtamen servire me fe-
cisti in peccatis tuis, praebuisti mihi labo-
rem in iniquitatibus tuis. 25Ego sum, ego
sum ipse qui deleo iniquitates tuas propter
me, et peccatorum tuorum non recordabor.
26Reduc me in memoriam, et iudicemur
simul: narra si quid habes ut iustificeris.
27Pater tuus primus peccavit, et interpretes
tui praevaricati sunt in me. 28Et contamina-
vi principes sanctos, dedi ad internecionem
Iacob, et Israel in blasphemiam.
Cap. XLIIII
1Et nunc audi, Iacob serve meus, et Israel
quem elegi: 2Haec dicit Dominus fa-
ciens et formans te, ab utero auxiliator tuus:
noli timere serve meus Iacob, et rectissime,
quem elegi. 3Effundam enim aquas super
sitientem, et fluenta super aridam: effundam
pagina successiva »