
tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii tui
cum ea. 7Qui egressus in occursum cogna-
ti sui, adoravit, et osculatus est eum: saluta-
veruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque
intrasset tabernaculum, 8narravit Moyses
cognato suo cuncta quae fecerat Dominus
Pharaoni, et Aegyptiis propter Israel: uni-
versumque, labore, qui accidisset eis in itine-
re, et quod liberaverat eos Dominus. 9Lae-
tatusque est Iethro super omnibus bonis, quae
fecerat Dominus Israeli, eo quod eruisset
eum de manu Aegyptiorum, 10et ait: Bene-
dictus Dominus, qui liberavit vos de manu
Aegyptiorum, et de manu Pharaonis, qui
eruit populum suum de manu Aegypti.
11Nunc cognovi, quia magnus Dominus su-
per omnes deos: eo quod superbe egerint
contra illos. 12Obtulit ergo Iethro cogna-
tus Moysi holocausta et hostias Deo: vene-
runtque Aaron et omnes seniores Israel, ut
comederent panem cum eo coram Deo.
13Altera autem die sedit Moyses ut iudica-
ret populum, qui assistebat Moysi a mane
usque ad vesperam. 14Quod cum vidisset
cognatus eius, omnia scilicet quae agebat
in populo, ait: Quid est hoc quod facis in
plebe? cur solus sedes, et omnis populus
praestolatur de mane usque ad vesperam?
15Cui respondit Moyses: Venit ad me po-
pulus quaerens sententiam Dei. 16Cumque
acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad
me ut iudicem inter eos, et ostendam prae-
cepta Dei, et leges eius. 17At ille: Non bo-
nam, inquit, rem facis: 18stulto labore con-
sumeris et tu, et populus iste qui tecum est:
ultra vires tuas est negotium, solus illud
non poteris sustinere. 19Sed audi verba
mea atque consilia, et erit Deus tecum.
Esto tu populo in his quae ad Deum per-
tinent, ut referas quae dicuntur ad eum:
20ostendasque populo ceremonias et ritum
colendi, viamque per quam ingredi debeant,
et opus quod facere debeant. 21Provide
autem de omni plebe viros potentes, et ti-
mentes Deum, in quibus sit veritas, et qui
oderint avaritiam, et consitue ex eis tribu-
nos, et centuriones, et quinquagenarios, et
decanos 22qui iudicent populum omni tem-
pore: quidquid autem maius fuerit, refe-
rant ad te, et ipsi minora tantummodo iu-
dicent: leviusque sit tibi, partito in alios one-
re. 23Si hoc feceris, implebis imperium
Dei, et praecepta eius poteris sustentare:
omnis hic populus revertetur ad loca sua
cum pace. 24Quibus auditis, Moyses fecit
omnia quae ille suggesserat. 25Et electis vi-
ris strenuis de cuncto Israel, constitui eos
principes populi, tribunos, et centuriones,
et quinquagenarios, et decanos. 26Qui iu-
dicabant plebem omni tempore: quidquid
autem gravius erat, referebant ad eum, fa-
ciliora tantummodo iudicantes. 27Dimi-
sitque cognatum suum: qui reversus abiit in
terram suam.
Cap. XIX
1Mense tertio egressionis Israel de Ter-
ra Aegypti, in die hac venerunt in so-
litudinem Sinai. 2Nam profecti de Raphi-
dim, et pervenientes usque in desertum Si-
nai, castrametari sunt in eodem loco, ibique
Israel fixittentoria e regione montis. 3Moy-
ses autem ascendit ad Deum: vocavitque
eum Dominus de monte, et ait: Haec dices
domui Iacob, et annunciabis filiis Israel:
4Vos ipsi vidistis quae fecerim Aegyptiis,
quo modo portaverim vos super alas aqui-
larum, et assumpserim mihi. 5Si ergo au-
dieritis vocem meam, et custodieritis pa-
ctum meum, eritis mihi in peculium de cun-
ctis populis: mea est enim omnis terra. 6Et
vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et
gens sancta. Haec sunt verba quae loqueris
ad filios Israel. 7Venit Moyses: et convo-
catis maioribus natu populi, exposuit om-
nes sermones quos mandaverat Dominus.
8Responditque omnis populus simul: Cun-
cta quae locutus est Dominus, faciemus.
Cumque retulisset Moyses verba populi ad
Dominum, 9ait ei Dominus: Iam nunc ve-
niam ad te in caligine nubis, ut audiat me
populus loquentem ad te, et credat tibi in
perpetuum. Nunciavit ergo Moyses verba
populi ad Dominum. 10Qui dixit ei: Vade
pagina successiva »