La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
In Verrem » Biblia Vulgata (1592) - p. 685



Cap. XXII

1Onus vallis visionis. Quidnam quo-
que tibi est, quia ascendisti et tu om-
nis in tecta? 2Clamoris plena, urbs frequens,
civitas exsultans: interfecti tui, non interfe-
cti gladio, nec mortui in bello. 3Cuncti prin-
cipes tui fugerunt simul, dureque. Ligati sunt:
omnes, qui inventi sunt vincti sunt, pariter,
procul fugerunt. 4Propterea dixi: Recedi-
te a me, amare flebo: nolite incumbere ut
consolemini me super vastitate filiae popu-
li mei. 5Dies enim interfectionis, et con-
culcationis, et fletuum, Domino Deo exer-
cituum, in valle visionis scrutans murum, et
magnificus super montem. 6Et Aelam sum-
psit pharetram, currum hominis equitis, et
parietem nudavit clypeus. 7Et erunt ele-
ctae valles tuae plenae quadrigarum, et equi-
tes ponent sedes suas in porta. 8Et revela-
bitur operimentum Iudae, et videbis in die
illa armamentarium domus saltus. 9Et scis-
suras civitatis David videbitis, quia multi-
plicatae sunt: et congregastis aquas piscinae
inferioris, 10et domos Ierusalem numerastis,
et destruxistis domos ad muniendum mu-
rum. 11Et lacum fecistis inter duos muros
ad aquam piscinae veteris: et non suspexistis
ad eum, qui fecerat eam, et operatorem eius
de longe non vidistis. 12Et vocabit Domi-
nus Deus exercituum in die illa ad fletum,
et ad planctum, ad calvitium, et ad cingu-
lum sacci: 13et ecce gaudium et laetitia, occi-
dere vitulos, et iugulare arietes, comedere
carnes, et bibere vinum: Comedamus, et bi-
bamus: cras enim moriemur. 14Et revelata
est in auribus meis vox Domini exercituum:
Si dimittetur iniquitas haec vobis donec mo-
riamini, dicit Dominus Deus exercituum.
15Haec dicit Dominus Deus exercituum: Va-
de, ingredere ad eum, qui habitat in taber-
naculo, ad Sobnam, praepositum templi, et
dices ad eum: 16Quid tu hic, aut quasi quis
hic? Quia excidisti tibi hic sepulchrum, ex-
cidisti in excelso memoriale diligenter, in
petra tabernaculum tibi. 17Ecce Dominus
asportari te faciet, sicut asportatur gallus
gallinaceus, et quasi amictum sic subleva-
bit te. 18Coronas coronabit te tribulatione,
quasi pilam mittet te in terram latam et
spatiosam: ibi morieris, et ibi erit currus
gloriae tuae, ignominia domus domini tui.
19Et expellam te de statione tua, et de mi-
nisterio tuo deponam te. 20Et erit in die il-
la: Vocabo servum meum Eliacim filium
Helciae, 21et induam illum tunica tua, et cin-
gulo tuo confortabo eum, et potestatem
tuam dabo in manu eius: et erit quasi pater
habitantibus Ierusalem, et domui Iuda. 22Et
dabo clavem domus David super humerum
eius: et aperiet, et non erit qui claudat: et
claudet, et non erit qui aperiat. 23Et figam
illum paxillum in loco fideli, et erit in so-
lium gloriae domui patris eius. 24Et suspen-
dent super eum omnem gloriam domus pa-
tris eius, vasorum diversa genera, omne vas
parvulum, a vasis craterarum usque ad om-
ne vas musicorum. 25In die illa dicit Domi-
nus exercituum: Auferetur paxillus, qui fi-
xus fuerat in loco fideli: et frangetur, et
cadet, et peribit quod pependerat in eo,
quia Dominus locutus est.

Cap. XXIII

1Onus Tyri. Ululate naves maris: quia
vastata est domus unde venire consue-
verant: de terra Cethim revelatum est eis.
2Tacete qui habitatis in insula: negotiato-
res Sidonis transfretantes mare, repleverunt
te. 3In aquis multis semen Nili, messis flu-
minis fruges eius: et facta est negotiatio
gentium. 4Erubesce Sidon: ait enim mare:
fortitudo maris, dicens: Non parturivi, et
non peperi, et non enutrivi iuvenes, nec ad
incrementum perduxi virgines. 5Cum au-
ditum fuerit in Aegypto, dolebunt cum au-
dierint de Tiro: 6Transite maria, ululate qui
habitatis in insula: 7Numquid non vestra
haec est, quae gloriabatur a diebus pristinis
in antiquitate sua? Ducent eam pedes sui
longe ad peregrinandum. 8Quis cogitavit
hoc super Tyrum quondam coronatam, cu-
ius negotiatores principes, institores eius
inclyti terrae? 9Dominus exercituum cogi-


pagina successiva »