
tavit hoc, ut detraheret superbiam omnis
gloriae, et ad ignominiam deduceret univer-
sos inclytos terrae. 10Transi terram tuam quasi
flumen filia maris, non est cingulum ultra
tibi. 11Manum suam extendit super mare,
conturbavit regna: Dominus mandavit
adversus Chanaan, ut contereret fortes eius,
12et dixit: Non adiicies ultra ut glorieris, ca-
lumniam sustinens virgo filia Sidonis: in
Cethim consurgens transfreta, ibi quoque
non erit requies tibi. 13Ecce terra Chaldaeo-
rum, talis populus non fuit, Assur fundavit
eam: in captivitatem traduxerunt robustos
eius, suffoderunt domos eius, posuerunt eam
in ruinam. 14Ululate naves maris, quia deva-
stata est fortitudo vestra. 15Et erit in die illa:
in oblivione eris, o Tyre septuaginta annis,
sicut dies regis unius: post septuaginta au-
tem annos erit Tyro quasi canticum mere-
tricis. 16Sume citharam, circui civitatem me-
retrix oblivioni tradita: bene cane, frequen-
ta canticum, ut memoria tui sit. 17Et erit post
septuaginta annos: Visitabit, Dominus Ty-
rum, et reducet eam ad mercedes suas, et
rursum fornicabitur cum universis regnis ter-
rae super faciem terrae. 18Et erunt negotiatio-
nes eius, et mercedes eius sanctificatae Do-
mino: non condentur, neque reponentur:
quia his, qui habitaverint coram Domino,
erit negotiatio eius, ut manducent in satu-
ritatem, et vestiantur usque ad vetustatem.
Cap. XXIIII
1Ecce Dominus dissipabit terram, et
nudabit eam, et affliget faciem eius, et
disperget habitatores eius. 2Et erit sicut po-
pulus, sic sacerdos: et sicut servus, sic domi-
nus eius: sicut ancilla, sic domina eius: si-
cut emens, sic ille qui vendit: sicut foene-
rator, sic is qui mutuum accipit: sicut qui
repetit, sic qui debet. 3Dissipatione dissipa-
bitur terra, et direptione praedabitur. Do-
minus enim locutus est verbum hoc. 4Lu-
xit, et defluxit terra, et infirmata est: defluxit
orbis, infirmata est altitudo populi terrae.
5Et terra infecta est ab habitatoribus suis:
quia transgressi sunt leges, mutaverunt ius,
dissipaverunt foedus sempiternum. 6Pro-
pter hoc maledictio vorabit terram, et pec-
cabunt habitatores eius: ideoque insanient
cultores eius, et relinquentur homines pau-
ci. 7Luxit vindemia, infirmata est vitis, in-
gemuerunt omnes qui laetabantur corde.
8Cessavit gaudium tympanorum, quievit
sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae.
9Cum cantico non bibent vinum: amara
erit potio bibentibus illam. 10Attrita est ci-
vitas vanitatis, clausa est omnis domus nul-
lo introeunte. 11Clamor erit super vino in
plateis: deserta est omnia laetitia: translatum
est gaudium terrae. 12Relicta est in urbe so-
litudo, et calamitas opprimet portas. 13Quia
haec erunt in medio terrae, in medio popu-
lorum: quomodo si paucae olivae, quae re-
manserunt, excutiantur ex olea: et racemi,
cum fuerit finita vindemia. 14Hi levabunt
vocem suam, atque laudabunt: cum glori-
ficatus fuerit Dominus, hinnient de mari.
15Propter hoc in doctrinis glorificate Domi-
num: in insulis maris nomen Domini Dei
Israel. 16A finibus terrae laudes audivimus,
gloriam Iusti. Et dixi: Secretum meum mi-
hi, secretum meum mihi, Vae mihi: praevari-
cantes praevaricati sunt, et praevaricatione
transgressorum praevaricati sunt. 17Formi-
do, et fovea, et laqueus super te, qui habita-
tor es terrae. 18Et erit: Qui fugerit a voce
formidinis, cadet in foveam: et qui se ex-
plicaverit de fovea, tenebitur laqueo: quia
cataractae de excelsis apertae sunt, et concu-
tientur fundamenta terrae. 19Confractione
confringetur terra, contritione conteretur,
terra, commotione commovebitur terra,
20agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et
auferetur quasi tabernaculum unius noctis:
et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et
non adiiciet ut resurgat. 21Et erit: In die
illa visitabit Dominus super militiam caeli
in excelso: et super reges terrae, qui sunt
super terram. 22Et congregabuntur in con-
gregatione unius fascis in lacum, et clau-
dentur ibi in carcere: et post multos dies
visitabuntur. 23Et erubescet luna, et confun-
detur sol, cum regnaverit Dominus exer-
pagina successiva »