La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Biblia, Apc » Biblia Vulgata (1592) - p. 630


tus timor supervenerat. 15Deinde si quis-
quam ex illis decidisset, custodiebatur in
carcere sine ferro reclusus. 16Si enim ru-
sticus quis erat, aut pastor, aut agri labo-
rum operarius praeoccupatus esset, ineffu-
gibilem sustinebat necessitatem. 17Una enim
catena tenebrarum omnes erant colligati.
Sive spiritus sibilans, aut inter spissos ar-
borum ramos avium sonus suavis, aut vis
aquae decurrentis nimium, 18aut sonus va-
lidus praecipitatarum petrarum, aut luden-
tium animalium cursus invisus, aut mu-
gientium valida bestiarum vox, aut reso-
nans de altissimis montibus Echo: deficien-
tes faciebant illos prae timore. 19Omnis
enim orbis terrarum limpido illuminaba-
tur lumine, et non impeditis operibus con-
tinebatur. 20Solis autem illis superposita
erat gravis nox, imago tenebrarum, quae
superventura illis erat. Ipsi ergo sibi erant
graviores tenebris.

Cap. XVIII

1Sanctis autem tuis maxima erat lux,
et horum quidem vocem audiebant, sed
figuram non videbant. Et quia non et ipsi
eadem passi erant, magnificabant te: 2et
qui ante laesi erant, quia non laedebantur,
gratias agebant, et ut esset differentia, do-
num petebant. 3Propter quod ignis arden-
tem columnam ducem habuerunt ignotae
viae, et solem sine laesura boni hospitii prae-
stitisti. 4Digni quidem illi carere luce, et
pati carcerem tenebrarum, qui inclusos cu-
stodiebant filios tuos, per quos incipiebat
incorruptum legis lumen saeculo dari. 5Cum
cogitarent iustorum occidere infantes: et
uno exposito filio et liberato, in traductio-
nem illorum, multitudinem filiorum ab-
stulisti, et pariter illos perdidisti in aqua va-
lida. 6Illa enim nox ante cognita est a pa-
tribus nostris, ut vere scientes quibus iura-
mentis crediderunt, animaequiores essent.
7Suscepta est autem a populo tuo sanitas
quidem iustorum, iniustorum autem ex-
terminatio. 8Sicut enim laesisti adversarios:
sic et nos provocans magnificasti. 9Absconse
enim sacrificabant iusti pueri bonorum, et
iustitiae legem in concordia disposuerunt:
similiter et bona et mala recepturos iustos,
patrum iam decantantes laudes. 10Resona-
bat autem inconveniens inimicorum vox,
et flebilis audiebatur planctus ploratorum
infantium. 11Simili autem poena servus cum
domino afflictus est, et popularis homo re-
gi similia passus. 12Similiter ergo omnes uno
nomine mortis, mortuos habebant innu-
merabiles: nec enim ad sepeliendum vivi
sufficiebant, quoniam uno momento, quae
erat praeclarior natio illorum exterminata
est. 13De omnibus enim non credentes pro-
pter veneficia, tunc vero primum cum fuit
exterminium primogenitorum, spoponde-
runt populum Dei esse. 14Cum enim quie-
tum silentium contineret omnia, et nox in
suo cursu medium iter haberet, 15omnipo-
tens sermo tuus de caelo, a regalibus sedi-
bus, durus debellator in mediam exter-
minii terram prosilivit, 16gladius acutus in-
simulatum imperium tuum portans, et stans
replevit omnia morte, et usque ad caelum
attingebat stans in terra. 17Tunc continuo
visus somniorum malorum turbaverunt il-
los, et timores supervenerunt insperati.
18Et alius alibi proiectus semivivus, propter
quam moriebatur causam demonstrabat
mortis. 19Visiones enim quae illos turbave-
runt haec praemonebant, ne inscii, quare
mala patiebantur perirent. 20Tetigit autem
tunc et iustos tentatio mortis, et commo-
tio in eremo facta est multitudinis: sed non
diu permansit ira tua. 21Prosperans enim ho-
mo sine querela deprecari pro populis, pro-
ferens servitutis suae scutum, orationem, et
per incensum deprecationem allegans, re-
stitit irae, et finem imposuit necessitati, osten-
dens quoniam tuus est famulus. 22Vicit au-
tem turbas non in virtute corporis, nec ar-
maturae potentia, sed verbo illum, qui se
vexabat subiecit, iuramenta parentum, et
testamentum commemorans. 23Cum enim
iam acervatim cecidissent super alterutrum
mortui, interstitit, et amputavit impe-
tum, et divisit illam quae ad vivos duce-


pagina successiva »