
ritus, non revertetur, nec revocabit animam
quae recepta est: 15sed tuam manum effugere
impossibile est. 16Negantes enim te nosse
impii, per fortitudinem brachii tui flagella-
ti sunt: novis aquis, et grandinibus, et plu-
viis persecutionem passi, et per ignem con-
sumpti. 17Quod enim mirabile erat, in aqua,
quae omnia extinguit, plus ignis valebat:
vindex est enim orbis iustorum. 18Quodam
enim tempore mansuetabatur ignis, ne com-
burerentur quae ad impios missa erant ani-
malia: sed ut ipsi videntes scirent, quoniam
Dei iudicio patiuntur persecutionem. 19Et
quodam tempore in aqua supra virtutem
ignis exardescebat undique, ut iniquae terrae
nationem exterminaret. 20Pro quibus ange-
lorum esca nutrivisti populum tuum, et pa-
ratum panem de caelo praestitisti illis sine la-
bore, omne delectamentum in se haben-
tem, et omnis saporis suavitatem. 21Substan-
tia enim tua dulcedinem tuam, quam in fi-
lios habes, ostendebat; et deserviens unius-
cuiusque voluntati, ad quod quisque vole-
bat convertebatur. 22Nix autem et glacies su-
stinebant vim ignis, et non tabescebant: ut
scirent quoniam fructus inimicorum exter-
minabat ignis ardens in grandine et pluvia
coruscans. 23Hic autem iterum ut nutriren-
tur iusti, etiam suae virtutis oblitus est.
24Creatura enim tibi factori deserviens, exar-
descit in tormentum adversus iniustos: et
lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in
te confidunt. 25Propter hoc et tunc in omnia
transfigurata, omnium nutrici gratiae tuae
deserviebat, ad voluntatem eorum, qui a
te desiderabant: 26ut scirent filii tui, quos di-
lexisti Domine, quoniam non nativitatis
fructus pascunt homines, sed sermo tuus
hos qui in te crediderint conservat. 27Quod
enim ab igne non poterat exterminari, sta-
tim ab exiguo radio solis calefactum tabe-
scebat: 28ut notum omnibus esset, quoniam
oportet praevenire solem ad benedictionem
tuam, et ad ortum lucis te adorare.
29Ingrati enim spes tamquam hybernalis
glacies tabescet, et disperiet tamquam
aqua supervacua.
Cap. XVII
1Magna sunt enim iudicia tua Domi-
ne, et inenarrabilia verba tua: pro-
pter hoc indisciplinatae animae erraverunt.
2Dum enim persuasum habent iniqui pos-
se dominari nationi sanctae: vinculis tene-
brarum et longae noctis compediti, inclusi
sub tectis, fugitivi perpetuae providentiae
iacuerunt. 3Et dum putant se latere in
obscuris peccatis, tenebroso oblivionis
velamento dispersi sunt, paventes horren-
de, et cum admiratione nimia perturbati.
4Neque enim quae continebat illos spe-
lunca sine timore custodiebat: quoniam
sonitus descendens perturbabat illos, et
personae tristes illis apparentes pavorem il-
lis praestabant. 5Et ignis quidem nulla
vis poterat illis lumen praebere, nec side-
rum limpidae flammae illuminare poterant
illam noctem horrendam. 6Apparebat au-
tem illis subitaneus ignis, timore plenus: et
timore perculsi illius quae non videbatur,
faciei, aestimabant deteriora esse quae vi-
debantur: 7et magicae artis appositi erant
derisus, et sapientiae gloriae correptio cum
contumelia. 8Illi enim qui promittebant
timores et perturbationes expellere se ab
anima languente, hi cum derisu pleni timo-
re languebant. 9Nam etsi nihil illos ex
monstris perturbabat: transitu animalium
et serpentium sibilatione commoti, treme-
bundi peribant: et aerem, quem nulla ratio-
ne quis effugere posset, negantes se videre.
10Cum sit enim timida nequitia, dat testi-
monium condemnationis: semper enim
praesumit saeva, perturbata conscientia. 11Ni-
hil enim est timor nisi proditio cogitatio-
nis auxiliorum. 12Et dum ab intus minor est
exspectatio, maiorem computat in scientiam
eius causae, de qua tormentum praestat. 13Illi
autem qui impotentem vere noctem, et ab
infimis et ab altissimis inferis superve-
nientem, eumdem somnum dormientes,
14aliquando monstrorum exagitabantur ti-
more, aliquando animae deficiebant tra-
ductione: subitaneus enim illis et inspera-
pagina successiva »