
Home »
Biblia Vulgata (1592) - p. 628
dat concupiscentiam, et diligit mortuae ima-
ginis effigiem sine anima. 6Malorum ama-
tores digni sunt qui spem habeant in ta-
libus, et qui faciunt illos, et qui diligunt, et
qui colunt. 7Sed et figulus mollem terram
premens laboriose fingit ad usus nostros
unumquodque vas, et de eodem luto fin-
git quae munda sunt in usum vasa, et simili-
ter quae his sunt contraria: horum autem
vasorum quis sit usus, iudex est figulus.
8Et cum labore vano deum fingit de eo-
dem luto ille qui paulo ante de terra fa-
ctus fuerat, et post pusillum reducit se un-
de acceptus est, repetitus animae debitum
quam habebat. 9Sed cura est illi, non quia
laboraturus est, nec quoniam brevis illi vi-
ta est, sed concertatur aurificibus et argen-
tariis; sed et aerarios imitatur, et gloriam
praefert, quoniam res supervacuas fingit.
10Cinis est enim cor eius, et terra superva-
cua spes illius, et luto vilior vita eius: 11quo-
niam ignoravit qui se finxit, et qui inspira-
vit illi animam quae operatur, et qui insuf-
flavit ei spiritum vitalem. 12Sed et aestimave-
runt ludum esse vitam nostram, et conver-
sationem vitae compositam ad lucrum, et
oportere undecumque etiam ex malo ac-
quirere. 13Hic enim scit se super omnes de-
linquere, qui ex terrae materia fragilia vasa,
et sculptilia fingit. 14Omnes enim insipien-
tes, et infelices supra modum animae super-
bi, sunt inimici populi tui, et imperantes il-
li: 15quoniam omnia idola nationum deos
aestimaverunt, quibus neque oculorum usus
est ad videndum, neque nares ad percipien-
dum spiritum, neque aures ad audiendum,
neque digiti manuum ad tractandum,
sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. 16Ho-
mo enim fecit illos: et qui spiritum mu-
tuatus est, is finxit illos. Nemo enim sibi
similem homo poterit deum fingere. 17Cum
enim sit mortalis, mortuum fingit manibus
iniquis. Melior enim est ipse his, quos co-
lit, quia ipse quidem vixit, cum esset mor-
talis, illi autem numquam. 18Sed et anima-
lia miserrima colunt; insensata enim com-
parata his, illis sunt deteriora. 19Sed nec aspe-
ctu aliquis ex his animalibus bona potest
conspicere. Effugerunt autem Dei laudem,
et benedictionem eius.
Cap. XVI
1Propter haec, et per his similia passi
sunt digne tormenta, et per multitudi-
nem bestiarum exterminati sunt. 2Pro qui-
bus tormentis bene disposuisti populum
tuum, quibus dedisti concupiscentiam de-
lectamenti sui novum saporem, escam pa-
rans eis ortygometram: 3ut illi quidem con-
cupiscentes escam propter ea, quae illis osten-
sa et missa sunt, etiam a necessaria concu-
piscentia averterentur. Hi autem in brevi
inopes facti, novam gustaverunt escam.
4Oportebat enim illis sine excusatione qui-
dem supervenire interitum exercentibus ty-
rannidem: his autem tantum ostendere
quemadmodum inimici eorum extermi-
nabantur. 5Etenim cum illis supervenit sae-
va bestiarum ira, morsibus perversorum
colubrorum exterminabantur. 6Sed non
in perpetuum ira tua permansit, sed ad cor-
reptionem in brevi turbati sunt, signum ha-
bentes salutis ad commemorationem man-
dati legis tuae. 7Qui enim conversus est,
non per hoc quod videbat, sanabatur, sed
per te, omnium salvatorem: 8in hoc autem
ostendisti inimicis nostris, quia tu es, qui
liberas ab omni malo. 9Illos enim locu-
starum et muscarum occiderunt mor-
sus, et non est inventa sanitas animae illo-
rum, quia digni erant ab huiuscemodi ex-
terminari. 10Filios autem tuos, nec draco-
num venenatorum vicerunt dentes: mise-
ricordia enim tua adveniens sanabat illos.
11In memoria enim sermonum tuorum
examinabantur, et velociter salvabantur,
ne in altam incidentes oblivionem, non
possent tuo uti adiutorio. 12Etenim ne-
que herba, neque malagma sanavit eos,
sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.
13Tu es enim, Domine, qui vitae et mor-
tis habes potestatem, et deducis ad por-
tas mortis, et reducis: 14homo autem oc-
cidit quidem per malitiam, et cum exierit spi-
pagina successiva »