
Metadati »
Biblia Vulgata (1592) - p. 605
Caput Primum
1Verba Ecclesiastae, filii Da-
vid, regis Ierusalem. 2Vani-
tas vanitatum, dixit Eccle-
siastes: vanitas vanitatum, et
omnia vanitas. 3Quid habet
amplius homo de universo labore suo, quo
laborat sub sole? 4Generatio praeterit, et ge-
neratio advenit: terra autem in aeternum stat.
5Oritur sol et occidit, et ad locum suum re-
vertitur: ibique renascens, 6gyrat per Meri-
diem, et flectitur ad Aquilonem: lustrans uni-
versa in circuitu pergit spiritus, et in circu-
los suos revertitur. 7Omnia flumina intrant
in mare, et mare non redundat: ad locum,
unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum
fluant. 8Cunctae res difficiles: non potest eas
homo explicare sermone. Non saturatur
oculus visu, nec auris auditu impletur.
9Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum
est. Quid est quod factum est? Ipsum quod
faciendum est. 10Nihil sub sole novum, nec
valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est:
iam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt
ante nos. 11Non est priorum memoria: sed
nec eorum quidem quae postea futura sunt,
erit recordatio apud eos qui futuri sunt in
novissimo. 12Ego Ecclesiastes fui rex Israel
in Ierusalem, 13et proposui in animo meo
quaerere et investigare sapienter de omni-
bus quae fiunt sub sole. Hanc occupationem
pessimam dedit Deus filiis hominum, ut oc-
cuparentur in ea. 14Vidi cuncta, quae fiunt sub
sole, et ecce universa vanitas et afflictio spi-
ritus. 15Perversi difficile corriguntur, et stul-
torum infinitus est numerus. 16Locutus sum
in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus
sum, et praecessi omnes sapientia qui fuerunt
ante me in Ierusalem: et mens mea con-
templata est multa sapienter, et didici. 17De-
dique cor meum ut scirem prudentiam, atque
doctrinam, erroresque et stultitiam: et agno-
vi quod in his quoque esset labor, et affli-
ctio spiritus, 18eo quod in multa sapientia
multa sit indignatio: et qui addit scien-
tiam, addit et laborem.
Cap. II
1Dixi ego in corde meo: Vadam, et
affluam deliciis, et fruar bonis. Et vidi
quod hoc quoque esset vanitas. 2Risum re-
putavi errorem: et gaudio dixi: Quid frustra
deciperis? 3Cogitavi in corde meo abstra-
here a vino carnem meam, ut animam meam
transferrem ad sapientiam, devitaremque stul-
titiam, donec viderem quid esset utile filiis
hominum: quo facto opus est sub sole nu-
mero dierum vitae suae. 4Magnificavi opera
mea, aedificavi mihi domos, et plantavi vi-
neas, 5feci hortos, et pomaria, et consevi ea
cuncti generis arboribus, 6et exstruxi mihi pi-
scinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum
germinantium. 7Possedi servos et ancillas,
multamque familiam habui: armenta quo-
que, et magnos ovium greges ultra omnes
qui fuerunt ante me in Ierusalem: 8coacer-
vavi mihi argentum, et aurum, et substan-
tias regum, ac provinciarum: feci mihi can-
tores, et cantatrices, et delicias filiorum ho-
minum, scyphos, et urceos in ministerio ad
vina fundenda: 9et supergressus sum opibus
omnes qui ante me fuerunt in Ierusalem: sa-
pientia quoque perseveravit mecum. 10Et
omnia quae desideraverunt oculi mei, non
negavi eis: nec prohibui cor meum quin
omni voluptate frueretur, et oblectaret se in
his quae praeparaveram: et hanc ratus sum
pagina successiva »