
23Qui custodit os suum, et linguam suam,
custodit ab angustiis animam suam.
24Superbus et arrogans vocatur indoctus,
qui in ira operatur superbiam.
25Desideria occidunt pigrum: noluerunt
enim quicquam manus eius operari: 26tota
die concupiscit et desiderat: qui autem iu-
stus est, tribuet, et non cessabit.
27Hostiae impiorum abominabiles, quia
offeruntur ex scelere.
28Testis mendax peribit: vir oboediens
loquitur victoriam.
29Vir impius procaciter obfirmat vultum
suum: qui autem rectus est, corrigit viam
suam.
30Non est sapientia, non est prudentia,
non est consilium contra Dominum.
31Equus paratur ad diem belli: Dominus
autem salutem tribuet.
Cap. XXII
1Melius est nomen bonum, quam di-
vitiae multae: super argentum et au-
rum gratia bona.
2Dives, et pauper obviaverunt sibi:
utriusque operator est Dominus.
3Callidus vidit malum, et abscondit se:
innocens pertransiit, et adflictus est damno.
4Finis modestiae timor Domini, divitiae
et gloria et vita.
5Arma et gladii in via perversi: custos
animae suae longe recedit ab eis.
6Proverbium est: adulescens iuxta viam
suam, etiam cum senuerit, non recedet
ab ea.
7Dives pauperibus imperat: et qui ac-
cipit mutuum, servus est foenerantis.
8Qui seminat iniquitatem, metet mala,
et virga irae suae consummabitur.
9Qui pronus est ad misericordiam, bene-
dicetur: de panibus enim suis dedit pauperi.
Victoriam et honorem acquiret qui dat
munera: animam autem aufert accipi o-
tium.
10Eice derisorem, et exibit cum eo iur-
gium, cessabuntque causae et contumeliae.
11Qui diligit cordis munditiam, propter
gratiam labiorum suorum habebit ami-
cum regem.
12Oculi Domini custodiunt scientiam:
et subplantantur verba iniqui.
13Dicit piger: Leo est foris, in medio pla-
tearum occidendus sum.
14Fovea profunda, os alienae: cui iratus
est Dominus, incidet in eam.
15Stultitia conligata est in corde pueri, et
virga disciplinae fugabit eam.
16Qui calumniatur pauperem, ut augeat
divitias suas, dabit ipse ditiori, et egebit.
17Inclina aurem tuam, et audi verba sa-
pientium: appone autem cor ad doctrinam
meam. 18Quae pulchra erit tibi, cum serva-
veris eam in ventre tuo, et redundabit in
labiis tuis:
19Ut sit in Domino fiducia tua, unde et
ostendi eam tibi hodie.
20Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in
cogitationibus et scientia: 21ut ostenderem
tibi firmitatem, et eloquia veritatis, respon-
dere ex his illis, qui miserunt te.
22Non facias violentiam pauperi, quia pau-
per est: neque conteras egenum in porta:
23quia iudicabit Dominus causam eius, et
configet eos, qui confixerint animam eius.
24Noli esse amicus homini iracundo, ne-
que ambules cum viro furioso: 25ne forte
discas semitas eius, et sumas scandalum
animae tuae.
26Noli esse cum his, qui defigunt manus
suas, et qui vades se offerunt pro debitis: 27si
enim non habes unde restituas, quid causae
est ut tollat operimentum de cubili tuo?
28Ne transgrediaris terminos antiquos,
quos posuerunt patres tui.
29Vidisti virum velocem in opere suo? Co-
ram regibus stabit, nec erit ante ignobiles.
Cap. XXIII
1Quando sederis ut comedas cum prin-
cipe, diligenter attende quae apposita
sunt ante faciem tuam: 2et statue cultrum
in gutture tuo, si tamen habes in potesta-
te animam tuam, 3ne desideres de cibis
eius, in quo est panis mendacii.
pagina successiva »