La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 585


mi, et temetipsum libera: quia incidisti in
manum proximi tui. Discurre, festina, susci-
ta amicum tuum: 4ne dederis somnum ocu-
lis tuis, nec dormitent palpebrae tuae. 5Erue-
re quasi damula de manu, et quasi avis de
manu aucupis. 6Vade ad formicam o piger,
et considera vias eius, et disce sapientiam:
7quae cum non habeat ducem, nec praece-
ptorem, nec principem, 8parat in aestate ci-
bum sibi, et congregat in messe quod co-
medat. 9Usquequo piger dormies? Quando
consurges e somno tuo? 10Paululum dor-
mies, paululum dormitabis, paululum con-
seres manus ut dormias: 11et veniet tibi
quasi viator egestas, et pauperies quasi vir
armatus. Si vero impiger fueris, veniet ut
fons messis tua, et egestas longe fugiet a
te. 12Homo apostata, vir inutilis, graditur
ore perverso, 13annuit oculis, terit pede, di-
gito loquitur, 14pravo corde machinatur
malum, et omni tempore iurgia seminat.
15Huic extemplo veniet perditio sua, et subi-
to conteretur, nec habebit ultra medicinam.
16Sex sunt, quae odit Dominus, et septimum
detestatur anima eius: 17Oculos sublimes,
linguam mendacem, manus effundentes
innoxium sanguinem, 18cor machinans co-
gitationes pessimas, pedes veloces ad cur-
rendum in malum, 19proferentem mendacia
testem fallacem, et eum, qui seminat inter
fratres discordias. 20Conserva fili mi prae-
cepta patris tui, et ne dimittas legem ma-
tris tuae. 21Liga ea in corde tuo iugiter, et
circumda gutturi tuo. 22Cum ambulaveris,
gradiantur tecum: cum dormieris, custo-
diant te: et evigilans loquere cum eis. 23Quia
mandatum lucerna est, et lex lux, et via vi-
tae increpatio disciplinae: 24ut custodiant te
a muliere mala, et a blanda lingua extra-
neae. 25Non concupiscat pulchritudinem eius
cor tuum, nec capiaris nutibus illius: 26pre-
tium enim scorti vix est unius panis: mulier
autem viri pretiosam animam capit. 27Num-
quid potest homo abscondere ignem in si-
nu suo, ut vestimenta illius non ardeant?
28aut ambulare super prunas, ut non com-
burantur plantae eius? 29Sic qui ingreditur
ad mulierem proximi sui, non erit mundus
cum tetigerit eam. 30Non grandis est culpa,
cum quis furatus fuerit: furatur enim ut
esurientem impleat animam: 31deprehen-
sus quoque reddet septuplum, et omnem
substantiam domus suae tradet. 32Qui autem
adulter est, propter cordis inopiam perdet
animam suam: 33turpitudinem et ignomi-
niam congregat sibi, et opprobrium illius
non delebitur. 34Quia zelus et furor viri non
parcet in die vindictae, 35nec acquiescet cu-
iusquam precibus, nec suscipiet pro re-
demptione dona plurima.

Cap. VII

1Fili mi, custodi sermones meos, et
praecepta mea reconde tibi. Fili 2serva
mandata mea, et vives: et legem meam quasi
pupillam oculi tui: 3liga eam in digitis tuis,
scribe illam in tabulis cordis tui. 4Dic sa-
pientiae: Soror mea es: et prudentiam voca
amicam tuam, 5ut custodiant te a muliere
extranea, et ab aliena, quae verba sua dulcia
facit. 6De fenestra enim domus meae per
cancellos prospexi, 7et video parvulos, con-
sidero vecordem iuvenem, 8qui transit per
plateam iuxta angulum, et prope viam do-
mus illius, graditur 9in obscuro, advespera-
scente die, in noctis tenebris, et caligine. 10Et
ecce occurrit illi mulier ornatu meretricio,
praeparata ad capiendas animas: garrula
et vaga, 11quietis impatiens, nec valens in
domo consistere pedibus suis, 12nunc foris,
nunc in plateis, nunc iuxta angulos insi-
dians. 13Apprehensumque deosculatur iuve-
nem, et procaci vultu blanditur, dicens: 14Vi-
ctimas pro salute vovi, hodie reddidi vota
mea: 15idcirco egressa sum in occursum tuum,
desiderans te videre, et reperi. 16Intexui fu-
nibus lectulum meum, stravi tapetibus pi-
ctis ex Aegypto: 17aspersi cubile meum myr-
rha, et aloe, et cinnamomo. 18Veni, ine-
briemur uberibus, et fruamur cupitis am-
plexibus donec illucescat dies. 19Non est
enim vir in domo sua, abiit via longissi-
ma: 20sacculum pecuniae secum tulit: in die
plenae lunae reversurus est in domum suam.


pagina successiva »