
mittamque manum meam super Aegiptum,
et educam exercitum et populum meum
filios Israel de Terra Aegypti per iudicia
maxima: 5Et scient Aegyptii quia ego sum
Dominus qui extenderim manum meam
super Aegyptum, et eduxerim filios Israel
de medio corum. 6Fecit itaque Moyses et
Aaron sicut praeceperat Dominus: ita ege-
runt. 7Erat autem Moyses, octoginta an-
norum, et Aaron octoginta trium, quando
locuti sunt ad Pharaonem. 8Dixitque Do-
minus ad Moysen et Aaron: 9Cum dixerit
vobis Pharao, Ostendite signa: dices ad
Aaron: Tolle virgam tuam, et proiice eam
coram Pharaone, ac vertetur in colubrum.
10Ingressi itaque Moyses et Aaron ad Pha-
raonem, fecerunt sicut praeceperat Domi-
nus. Tulitque Aaron virgam coram Pharao-
ne et servis eius, quae versa est in colubrum.
11Vocavit autem Pharao sapientes et male-
ficos: et fecerunt etiam ipsi per incantatio-
nes Aegyptiacas et arcana quaedam simili-
ter. 12Proieceruntque singuli virgas suas, quae
versae sunt in dracones: sed devoravit vir-
ga Aaron virgas eorum. 13Induratumque est
cor Pharaonis, et non audivit eos, sicut
praeceperat Dominus. 14Dixit autem Domi-
nus ad Moysen: Ingravatum est cor Pha-
raonis, non vult dimittere populum. 15Va-
de ad eum mane, ecce egredietur ad aquas:
et stabis in occursum eius super ripam flu-
minis: et virgam quae conversa est in dra-
conem, tolles in manu tua. 16Dicesque ad
eum: Dominus Deus Hebraeorum misit
me ad re, dicens: Dimitte populum meum
ut sacrificet mihi in deserto: et usque ad
praesens audire noluisti. 17Haec igitur dicit
Dominus: In hoc scies quod sim Domi-
nus: ecce percutiam virga, quae in manu
mea est, aquam fluminis, et vertetur in san-
guine. 18Pisces quoque, qui sunt in fluvio,
morientur, et computrescent aquae, et affli-
gentur Aegyptii bibentes aquam fluminis.
19Dixit quoque Dominus ad Moysen: Dic
ad Aaron, Tolle virgam tuam, et extende
manum tuam super aquas Aegypti, et super
fluvios eorum, et rivos ac paludes, et om-
nes lacus aquarum, ut vertantur in sangui-
nem: et sit cruor in omni Terra Aegypti,
tam in ligneis vasis quam in saxeis. 20Fece-
runtque Moyses et Aaron sicut praeceperat
Dominus: et elevans virgam percussit,
aquam fluminis coram Pharaone et servis
eius: quae versa est in sanguinem. 21Et pi-
sces, qui erant in flumine, mortui sunt: com-
putruitque fluvius, et non poterant Aegyptii
bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in
tota Terra Aegypti. 22Feceruntque similiter
malefici Aegyptiorum incantationibus suis:
et induratum est cor Pharaonis, nec audivit
eos, sicut praeceperat Dominus. 23Avertitque
se, et ingressus est domum suam, nec ap-
posuit cor etiam hac vice. 24Foderunt au-
tem omnes Aegyptii per circuitum flumi-
nis aquam ut biberent: non enim poterant
bibere de aqua fluminis. 25Impletique sunt
septem dies, postquam percussit Dominus
fluvium.
Cap. VIII
1Dixit quoque Dominus ad Moysen:
Ingredere ad Pharaonem, et dices ad
eum: Haec dicit Dominus: Dimitte popu-
lum meum, ut sacrificet mihi: 2sin autem
nolueris dimittere, ecce ego percutiam om-
nes terminos tuos ranis. 3Et ebulliet flu-
vius ranas: quae ascendent, et ingredientur
domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et
super stratum tuum, et in domos servorum
tuorum, et in populum tuum, et in furnos
tuos, et in reliquias ciborum tuorum: 4et
ad te, et ad populum tuum, et ad omnes ser-
vos tuos intrabunt ranae. 5Dixitque Domi-
nus ad Moysen: Dic ad Aaron: Extende
manum tuam super fluvios ac super rivos
et paludes, et educ ranas super Terram Ae-
gypti. 6Et extendit Aaron manum super
aquas Aegypti, et ascenderunt ranae, ope-
rueruntque Terram Aegypti. 7Fecerunt au-
ten et malefici per incantationes suas simi-
liter, eduxeruntque ranas super Terram Aegy-
pti. 8Vocavit autem Pharao Moysen et
Aaron, et dixit eis: Orate Dominum ut au-
ferat ranas a me et a populo meo: et di-
pagina successiva »