La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 574



Psalmus CXXXII

1Canticum graduum David.
Ecce quam bonum, et quam iucun-
dum habitare fratres in unum:
2Sicut unguentum in capite, quod de-
scendit in barbam, barbam Aaron,
Quod descendit in oram vestimenti eius:
3sicut ros Hermon, qui descendit in mon-
tes Sion.
Quoniam illic mandavit Dominus be-
Nedictionem, et vitam usque in saeculum.

Psalmus CXXXIII

1Canticum graduum
Ecce nunc benedicite Dominum,
omnes servi Domini:
Qui statis in domo Domini, in atriis do-
mus Dei nostri,
2In noctibus extollite manus vestras in
sancta, et benedicite Dominum.
3Benedicat te Dominus ex Sion, qui fe-
cit caelum et terram.

Psalmus CXXXIIII

1Alleluia.
Laudate nomen Domini, laudate
servi Dominum.
2Qui statis in domo Domini, in atriis
domus Dei nostri.
3Laudate Dominum, quia bonus Do-
minus: psallite nomini eius, quoniam
suave.
4Quoniam Iacob elegit sibi Dominus,
Israel in possessionem sibi.
5Quia ego cognovi quod magnus est
Dominus, et Deus noster prae omnibus
diis.
6Omnia quae voluit, Dominus
fecit in caelo, in terra, in mari, et in omni-
bus abyssis.
7Educens nubes ab extremo terrae: ful-
gora in pluviam fecit.
Qui producit ventos de thesauris suis:
8qui percussit primogenita Aegypti ab ho-
mine usque ad pecus.
9Emisit signa, et prodigia in medio
tui Aegypte: in Pharaonem, et in omnes
servos eius.
10Qui percussit gentes multas: et occidit
reges fortes:
11Seon regem Amorreorum, et Og re-
gem Basan, et omnia regna Chanaan.
12Et dedit terram eorum hereditatem,
hereditatem Israel populo suo.
13Domine nomen tuum in aeternum:
Domine memoriale tuum in generationem
et generationem.
14Quia iudicabit Dominus populum suum:
et in servis suis deprecabitur.
15Simulacra gentium argentum, et au-
rum, opera manuum hominum.
16Os habent, et non loquentur: oculos
habent, et non videbunt.
17Aures habent, et non audient: neque
enim est spiritus in ore ipsorum.
18Similes illis fiant qui faciunt ea: et om-
nes, qui sperant in eis.
19Domus Israel benedicite Domino: do-
mus Aaron benedicite Domino.
20Domus Levi benedicite Domino:
qui timetis Dominum, benedicite Do-
mino.
21Benedictus Dominus ex Sion, qui ha-
bitat in Ierusalem.

Psalmus CXXXV

1Alleluia
Confitemini Domino quoniam
Bonus: quoniam in aeternum miseri-
cordia eius.
2Confitemini Deo deorum: quoniam
in aeternum misericordia eius.
3Confitemini Domino dominorum:
quoniam in aeternum misericordia eius.
4Qui facit mirabilia magna solus: quo-
niam in aeternum misericordia eius.
5Qui fecit caelos in intellectu: quoniam
in aeternum misericordia eius.
6Qui firmavit terram super aquas: quo-
niam in aeternum misericordia eius.
7Qui fecit luminaria magna: quoniam
in aeternum misericordia eius.
8Solem in potestatem diei: quoniam in
aeternum misericordia eius.
9Lunam, et stellas in potestatem noctis:
quoniam in aeternum misericordia eius.


pagina successiva »