
quitatem fecerunt in me: ego autem exer-
cebor in mandatis tuis.
79Convertantur mihi timentes te: et qui
noverunt testimonia tua.
80Fiat cor meum inmaculatum in iusti-
ficationibus tuis, ut non confundar.
Caph
81Defecit in salutare tuum anima mea:
in verbum tuum supersperavi.
82Defecerunt oculi mei in eloquium tuum,
dicentes: Quando consolaberis me?
83Quia factus sum sicut uter in pruina:
iustificationes tuas non sum oblitus.
84Quot sunt dies servi tui: quando facies
de persequentibus me iudicium?
85Narraverunt mihi iniqui fabulationes:
sed non ut lex tua.
86Omnia mandata tua veritas: inique
persecuti sunt me, adiuva me.
87Paulominus consummaverunt me in
terra ego autem non dereliqui mandata tua.
88Secundum misericordiam tuam vivifi-
ca me: et custodiam testimonia oris tui.
Lamed
89In aeternum Domine, verbum tuum
permanet in caelo.
90In generationem et generationem ve-
ritas tua: fundasti terram, et permanet.
91Ordinatione tua perseverat dies: quo-
niam omnia serviunt tibi.
92Nisi quod lex tua meditatio mea est:
tunc forte perissem in humilitate mea.
93In aeternum non obliviscar iustificatio-
nes tuas: quia in ipsis vivificasti me.
94Tuus sum ego, salvum me fac: quo-
niam iustificationes tuas exquisivi.
95Me expectaverunt peccatores ut per-
derent me: testimonia tua intellexi.
96Omnis consummationis vidi finem:
latum mandatum tuum nimis.
Mem
97Quomodo dilexi legem tuam Do-
mine? tota die meditatio mea est.
98Super inimicos meos prudentem me fe-
cisti mandato tuo: quia in aeternum mihi est.
99Super omnes docentes me intellexi:
quia testimonia tua meditatio mea est.
100Super senes intellexi: quia mandata
tua quaesivi.
101Ab omni via mala prohibui pedes
meos: ut custodiam verba tua.
102A iudiciis tuis non declinavi: quia tu
legem posuisti mihi.
103Quam dulcia faucibus meis eloquia
tua super mel ori meo!
104A mandatis tuis intellexi: propterea
odivi omnem viam iniquitatis.
Nun
105Lucerna pedibus meis verbum tuum,
et lumen semitis meis.
106Iuravi, et statui custodire iudicia iusti-
tiae tuae.
107Humiliatus sum usquequaque Domi-
ne: vivifica me secundum verbum tuum.
108Voluntaria oris mei beneplacita fac
Domine: et iudicia tua doce me.
109Anima mea in manibus meis semper:
et legem tuam non sum oblitus.
110Posuerunt peccatores laqueum mihi:
et de mandatis tuis non erravi.
111Hereditate acquisivi testimonia tua in
aeternum: quia exultatio cordis mei sunt.
112Inclinavi cor meum ad faciendas iusti-
ficationes tuas in aeternum, propter retri-
butionem.
Samech
113Iniquos odio habui: et legem tuam dilexi.
114Adiutor, et susceptor meus es tu: et
in verbum tuum supersperavi.
115Declinate a me maligni: et scrutabor
mandata Dei mei.
116Suscipe me secundum eloquium tuum,
et vivam: et non confundas me ab expe-
ctatione mea.
117Adiuva me, et salvus ero: et meditabor
in iustificationibus tuis semper.
118Sprevisti omnes discedentes a iudiciis
tuis: quia iniusta cogitatio eorum.
119Praevaricantes reputavi omnes pecca-
tores terrae: ideo dilexi testimonia tua.
120Confige timore tuo carnes meas: a iu-
diciis enim; tuis timui.
Ain
121Feci iudicium et iustitiam: non tradas
pagina successiva »