La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 545


dente, neque a desertis montibus: 8quoniam
Deus iudex est.
Hunc humiliat, et hunc exaltat: 9quia
calix in manu Domini vini meri plenus
misto.
Et inclinavit ex hoc in hoc: verumta-
men faex eius non est exinanita: bibent om-
nes peccatores terrae.
10Ego autem annuntiabo in saeculum:
cantabo Deo Iacob.
11Et omnia cornua peccatorum confrin-
gam, et exaltabuntur cornua iusti.

Psalmus LXXV

1In finem, in Laudibus,
Psalmus Asaph,
canticum ad Assyrios.
2Notus in Iudaea Deus: in Israel ma-
gnum nomen eius.
3Et factus est in pace locus eius: et ha-
bitatio eius in Sion.
4Ibi confregit potentias arcuum, scu-
tum, gladium, et bellum.
5Illuminans tu mirabiliter a montibus
aeternis: 6 turbati sunt omnes insipientes
corde.
Dormierunt somnum suum: et nihil invene-
runt omnes viri divitiarum in manibus suis.
7Ab increpatione tua Deus Iacob dor-
mitaverunt qui ascenderunt equos.
8Tu terribilis es, et quis resistet tibi? Ex
tunc ira tua.
9De caelo auditum fecisti iudicium: ter-
ra tremuit et quievit,
10Cum exsurgeret in iudicium Deus, ut
salvos faceret omnes mansuetos terrae.
11Quoniam cogitatio hominis confitebi-
tur tibi, et reliquiae cogitationis diem fe-
stum agent tibi.
12Vovete et reddite Domino Deo vestro:
omnes qui in circuitu eius affertis munera.
Terribili 13et ei qui aufert spiritum prin-
Cipum, terribili apud reges terrae.

Psalmus LXXVI

1In finem, pro Idithun,
Psalmus Asaph.
2Voce mea ad Dominum clamavi: vo-
ce mea ad Deum, et intendit mihi.
3In die tribulationis meae Deum exqui-
sivi, manibus meis nocte contra eum: et
non sum deceptus.
Renuit consolari anima mea, 4memor
fui Dei, et delectatus sum, et exercitatus
sum, et defecit spiritus meus.
5Anticipaverunt vigilias oculi mei: tur-
batus sum, et non sum locutus.
6Cogitavi dies antiquos: et annos aeter-
nos in mente habui.
7Et meditatus sum nocte cum corde
meo, et exercitabar, et scopebam spiri-
tum meum.
8Numquid in aeternum proiiciet Deus:
aut non apponet ut complacitior sit adhuc?
9Aut in finem misericordiam suam ab-
scindet, a generatione in generationem?
10Aut obliviscetur misereri Deus? Aut
continebit in ira sua misericordias suas?
11Et dixi: Nunc coepi: haec mutatio de-
xterae Excelsi.
12Memor fui operum Domini: quia me-
mor ero ab initio mirabilium tuorum,
13Et meditabor in omnibus operibus tuis:
et in adinventionibus tuis exercebor.
14Deus in sancto via tua: quis Deus ma-
gnus sicut Deus noster? 15Tu es Deus qui
facis mirabilia.
Notam fecisti in populis virtutem tuam:
16redemisti in brachio tuo populum tuum,
filios Iacob et Ioseph.
17Viderunt te aquae Deus, viderunt te
aquae: et timuerunt et turbatae sunt abyssi.
18Multitudo sonitus aquarum: vocem
dederunt nubes.
Etenim sagittae tuae transeunt: 19vox to-
nitrui tui in rota.
Illuxerunt coruscationes tuae orbi ter-
rae: commota est, et contremuit terra.
20In mari via tua, et semitae tuae in aquis
multis, et vestigia tua non cognoscentur.
21Deduxisti sicut oves populum tuum,
in manu Moysi et Aaron:

Psalmus LXXVII

1Intellectus Asaph.
Attendite popule meus legem
meam: inclinate aurem vestram in


pagina successiva »