La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure


nihilum redactus sum, et nescivi.
23Ut iumentum factus sum apud te: et
ego semper tecum.
24Tenuisti manum dexteram meam: et
in voluntate tua deduxisti me, et cum glo-
ria suscepisti me.
25Quid enim mihi est in caelo? Et a te
quid volui super terram?
26Defecit caro mea et cor meum: Deus
cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.
27Quia ecce qui elongant se a te, peri-
bunt: perdidisti omnes, qui fornicantur
abs te.
28Mihi autem adhaerere Deo bonum est:
ponere in Domino Deo spem meam:
ut annuntiem omnes praedicationes
tuas in portis filiae Sion.

Psalmus LXXIII

1Intellectus Asaph.
Ut quid, Deus, repulisti in finem: ira-
tus est furor tuus super oves pascuae
tuae?
2Memor esto congregationis tuae, quam
possedisti ab initio.
Redemisti virgam haereditatis tuae: mons
Sion, in quo habitasti in eo.
3Leva manus tuas in superbias eorum
in finem: quanta malignatus est inimicus
in sancto!
4Et gloriati sunt qui oderunt te: in me-
dio solemnitatis tuae.
Posuerunt signa sua, signa: 5et non co-
gnoverunt sicut in exitu super summum.
Quasi in silva lignorum securibus 6exci-
derunt ianuas eius in idipsum: in securi,
et ascia deiecerunt eam.
7Incenderunt igni sanctuarium tuum:
in terra polluerunt tabernaculum nomi-
nis tui.
8Dixerunt in corde suo cognatio eorum
simul: quiescere faciamus omnes dies fe-
stos Dei a terra.
9Signa nostra non vidimus, iam non est
propheta: et nos non cognoscet amplius.
10Usquequo, Deus, improperabit inimi-
cus: Irritat adversarius nomen tuum in fi-
nem?
11Ut quid avertis manum tuam, et dex-
teram tuam de medio sinu tuo in finem?
12Deus autem rex noster ante saecula:
operatus est salutem in medio terrae.
13Tu confirmasti in virtute tua mare:
contribulasti capita draconum in aquis.
14Tu confregisti capita draconis: dedisti
eum escam populis Aethiopum.
15Tu dirupisti fontes et torrentes: tu sic-
casti fluvios Ethan.
16Tuus est dies, et tua est nox: tu fabri-
catus es auroram et solem.
17Tu fecisti omnes terminos terrae: aesta-
tem et ver tu plasmasti ea.
18Memor esto huius: inimicus imprope-
ravit Domino: et populus insipiens inci-
tavit nomen tuum.
19Ne tradas bestiis animas confitentes
tibi, et animas pauperum tuorum ne obli-
viscaris in finem.
20Respice in testamentum tuum: quia
repleti sunt qui obscurati sunt terrae do-
mibus iniquitatum.
21Ne avertatur humilis factus confusus:
pauper et inops laudabunt nomen tuum.
22Exsurge, Deus, iudica causam tuam:
memor esto improperiorum tuorum, eo-
rum quae ab insipiente sunt tota die.
23Ne obliviscaris voces inimicorum tuo-
rum: superbia eorum, qui te oderunt, a-
scendit semper.

Psalmus LXXIIII

1In finem, Ne corrumpas,
Psalmus cantici Asaph.
2Confitebimur tibi Deus: confite-
bimur, et invocabimus nomen tuum.
narrabimus mirabilia tua: 3cum acce-
pero tempus, ego iustitias iudicabo.
4Liquefacta est terra, et omnes qui habi-
tant in ea: ego confirmavi columnas eius.
5Dixi iniquis: Nolite inique agere: et
delinquentibus: Nolite exaltare cornu:
6 nolite extollere in altum cornu ve-
strum: nolite loqui adversus Deum ini-
quitatem.
7Quia neque ab oriente, neque ab occi-


pagina successiva »