La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 542



Psalmus LXIX

1In finem, Psalmus David,
in rememorationem, quod salvum
fecerit eum Dominus.
2Deus, in adiutorium meum intende:
Domine, ad adiuvandum me festina.
3Confundantur, et revereantur, qui quae-
runt animam meam:
4Avertantur retrorsum, et erubescant,
qui volunt mihi mala:
Avertantur statim erubescentes, qui di-
cunt mihi: Euge, euge.
5Exsultent et laetentur in te omnes qui
quaerunt te, et dicant semper: Magnificetur
Dominus, qui diligunt salutare tuum.
6Ego vero egenus et pauper sum: Deus
adiuva me.
Adiutor meus et liberator meus es tu:
Domine, ne moreris.

Psalmus LXX

1Psalmus David,
filiorum Ionadab, et priorum captivorum.
In te Domine speravi, non confundar
in aeternum: 2in iustitia tua libera me,
et eripe me.
Inclina ad me aurem tuam, et salva me.
3Esto mihi in Deum protectorem, et in
locum munitum, ut salvum me facias,
quoniam firmamentum meum, et refu-
gium meum es tu.
4Deus meus, eripe me de manu pecca-
toris, et de manu contra legem agentis et
iniqui:
5Quoniam tu es patientia mea Domi-
ne: Domine, spes mea a iuventute mea.
6In te confirmatus sum ex utero: de ven-
tre matris meae tu es protector meus:
in te cantatio mea semper: 7tamquam
prodigium factus sum multis: et tu adiu-
tor fortis.
8Repleatur os meum laude, ut cantem
gloriam tuam, tota die magnitudinem
tuam.
9Ne proiicias me in tempore senectutis:
cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
10Quia dixerunt inimici mei mihi: et
qui custodiebant animam meam, consi-
lium fecerunt in unum,
11Dicentes: Deus dereliquit eum, perse-
quimini et comprehendite eum: quia non
est qui eripiat.
12Deus, ne elongeris a me: Deus meus
in auxilium meum respice.
13Confundantur, et deficiant detrahen-
tes animae meae: operiantur confusione, et
pudore qui quaerunt mala mihi.
14Ego autem semper sperabo: et adiiciam
super omnem laudem tuam.
15Os meum annuntiabit iustitiam tuam:
tota die salutare tuum.
Quoniam non cognovi litteraturam, 16 in-
troibo in potentias Domini: Domine me-
morabor iustitiae tuae solius.
17Deus, docuisti me a iuventute mea: et
usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
18Et usque in senectam et senium: Deus
ne derelinquas me,
donec annuntiem brachium tuum ge-
nerationi omni quae ventura est:
Potentiam tuam, 19et iustitiam tuam
Deus usque in altissima, quae fecisti magna-
lia, Deus: quis similis tibi?
20Quantas ostendisti mihi tribulationes
multas et malas: et conversus vivificasti
me, et de abyssis terrae iterum reduxisti
me:
21Multiplicasti magnificentiam tuam: et
conversus consolatus es me.
22Nam et ego confitebor tibi in vasis
psalmi veritatem tuam: Deus psallam tibi
in cithara, sanctus Israel.
23Exsultabunt labia mea cum cantave-
ro tibi: et anima mea quam redemisti.
24Sed et lingua mea tota die meditabitur
iustitiam tuam: cum confusi et reveriti fue-
rint qui quaerunt mala mihi.

Psalmus LXXI

1Psalmus,
in Salomonem.
2Deus, iudicium tuum regi da: et iusti-
tiam tuam filio regis:


pagina successiva »