
3Infixus sum in limo profundi: et non
est substantia.
Veni in altitudinem maris: et tempe-
stas demersit me.
4Laboravi clamans, raucae factae sunt
fauces meae: defecerunt oculi mei, dum
spero in Deum meum.
5Multiplicati sunt super capillos capi-
tis mei qui oderunt me gratis.
Confortati sunt qui persecuti sunt me
inimici mei iniuste: quae non rapui, tunc
exsolvebam.
6Deus, tu scis insipientiam meam: et
delicta mea a te non sunt abscondita.
7Non erubescant in me qui exspectant
te, Domine, Domine virtutum.
non confundantur super me qui quae-
runt te, Deus Israel.
8Quoniam propter te sustinui oppro-
brium: operuit confusio faciem meam.
9Extraneus factus sum fratribus meis,
et peregrinus filiis matris meae.
10Quoniam zelus domus tuae comedit
me, et opprobria exprobrantium tibi, ce-
ciderunt super me.
11Et operui in ieiunio animam meam:
et factum est in opprobrium mihi.
12Et posui vestimentum meum cilicium:
et factus sum illis in parabolam.
13Adversum me loquebantur qui sede-
bant in porta, et in me psallebant qui bi-
bebant vinum.
14Ego vero orationem meam ad te Do-
mine: tempus beneplaciti Deus.
In multitudine misericordiae tuae exau-
di me in veritate salutis tuae:
15Eripe me de luto, ut non infigar: lib-
era me ab iis qui oderunt me, et de pro-
fundis aquarum.
16Non me demergat tempestas aquae,
neque absorbeat me profundum: neque
urgeat super me puteus os suum.
17Exaudi me, Domine, quoniam benigna
est misericordia tua: secundum multitudi-
nem miserationum tuarum respice in me.
18Et ne avertas faciem tuam a puero tuo:
quoniam tribulor, velociter exaudi me.
19Intende animae meae, et libera eam:
propter inimicos meos, eripe me.
20Tu scis improperium meum, et confu-
sionem meam, et reverentiam meam:
21 in conspectu tuo sunt omnes qui tri-
bulant me, improperium exspectavit cor
meum et miseriam.
Et sustinui qui simul contristaretur, et
non fuit: et qui consolaretur, et non in-
veni.
22Et dederunt in escam meam fel: et in
siti mea potaverunt me aceto.
23Fiat mensa eorum coram ipsis in la-
queum, et in retributiones, et in scan-
dalum.
24Obscurentur oculi eorum, ne videant:
et dorsum eorum semper incurva.
25Effunde super eos iram tuam: et furor
irae tuae comprehendat eos.
26Fiat habitatio eorum deserta: et in ta-
bernaculis eorum non sit qui inhabitet.
27Quoniam quem tu percussisti, persecuti
sunt: et super dolorem vulnerum meorum
addiderunt.
28Appone iniquitatem super iniquitatem
eorum, et non intrent in iustitiam tuam.
29Deleantur de libro viventium: et cum
iustis non scribantur.
30Ego sum pauper et dolens: salus tua
Deus, suscepit me.
31Laudabo nomen Dei cum cantico: et
magnificabo eum in laude:
32et placebit Deo super vitulum novel-
lum, cornua producentem et ungulas.
33Videant pauperes, et laetentur: quaerite
Deum, et vivet anima vestra:
34quoniam exaudivit pauperes Domi-
nus, et vinctos suos non despexit.
35Laudent illum caeli et terra, mare, et om-
nia reptilia in eis.
36Quoniam Deus salvam faciet Sion: et
aedificabuntur civitates Iuda.
Et inhabitabunt ibi, et haereditate acqui-
rent eam.
37Et semen servorum eius possidebit eam,
et qui diligunt nomen eius, habitabunt
in ea.
pagina successiva »