
3Sicut deficit fumus, deficiant: sicut fluit
cera a facie ignis, sic pereant peccatores a
facie Dei.
4Et iusti epulentur, et exsultent in con-
spectu Dei, et delectentur in laetitia.
5Cantate Deo: psalmum dicite nomini
eius: iter facite ei qui ascendit super occa-
sum. Dominus nomen illi.
Exultate in conspectu eius, turbabuntur
a facie eius, 6 patris orphanorum, et iudicis
viduarum.
Deus in loco sancto suo: 7Deus qui inha-
bitare facit unius moris in domo:
qui educit vinctos in fortitudine, simi-
liter eos qui exasperant, qui habitant in se-
pulchris.
8Deus, cum egredereris in conspectu po-
puli tui, cum pertransires in deserto:
9terra mota est, etenim caeli distillave-
runt, a facie Dei Sinai, a facie Dei Israel.
10Pluviam voluntariam segregabis Deus
haereditati tuae: et infirmata est, tu vero per-
fecisti eam.
11Animalia tua habitabunt in ea: parasti
in dulcedine tua pauperi, Deus.
12Dominus dabit verbum evangelizanti-
bus, virtute multa.
13Rex virtutum dilecti, dilecti: et speciei
domus dividere spolia.
14Si dormiatis inter medios cleros, pennae
columbae deargentatae, et posteriora dorsi
eius in pallore auri.
15Dum discernit caelestis reges super eam,
nive dealbabuntur in Selmon. 16Mons Dei,
mons pinguis.
Mons coagulatus, mons pinguis: 17ut
quid suspicamini, montes coagulatos?
mons in quo beneplacitum est Deo ha-
bitare in eo: etenim Dominus habitabit in
finem.
18Currus Dei decem millibus multiplex,
millia laetantium: Dominus in eis in Sina,
in sancto.
19Ascendisti in altum, cepisti captivita-
tem, accepisti dona in hominibus:
etenim non credentes inhabitare Do-
minum Deum.
20Benedictus Dominus die quotidie: pro-
sperum iter faciet nobis Deus salutarium
nostrorum.
21Deus noster, Deus salvos faciendi: et
Domini, Domini exitus mortis.
22Verumtamen Deus confringet capita
inimicorum suorum: verticem capilli per-
ambulantium in delictis suis.
23Dixit Dominus: Ex Basan convertam,
convertam in profundum maris:
24ut intingatur pes tuus in sanguine: lin-
gua canum tuorum ex inimicis, ab ipso.
25Viderunt ingressus tuos Deus, ingressus
Dei mei, regis mei, qui est in sancto.
26Praevenerunt principes coniuncti psal-
lentibus, in medio iuvencularum tympa-
nistriarum.
27In ecclesiis benedicite Deo Domino,
de fontibus Israel.
28Ibi Beniamin adolescentulus, in men-
tis excessu.
Principes Iuda: duces eorum: principes
Zabulon, principes Nephthali.
29Manda, Deus, virtuti tuae: confirma hoc
Deus, quod operatus es in nobis.
30A templo tuo in Ierusalem, tibi offe-
rent reges munera.
31Increpa feras arundinis, congregatio
taurorum in vaccis populorum: ut exclu-
dant eos qui probati sunt argento.
Dissipa gentes quae bella volunt: 32ve-
nient legati ex Aegypto: Aethiopia praeve-
niet manus eius Deo.
33Regna terrae, cantate Deo: psallite Do-
mino: psallite Deo, 34qui ascendit super cae-
lum caeli, ad orientem.
Ecce dabit voci suae vocem virtutis, 35da-
te gloriam Deo super Israel, magnificentia
eius et virtus eius in nubibus.
36Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Is-
rael ipse dabit virtutem, et fortitudinem
plebi suae, benedictus Deus.
Psalmus LXVIII
1In finem, pro iis, qui commutabuntur,
David.
2Salvum me fac Deus: quoniam intra-
verunt aquae usque ad animam meam.
pagina successiva »