
16Afferentur in laetitia et exsultatione: ad-
ducentur in templum regis.
17Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: con-
stitues eos principes super omnem terram.
18Memores erunt nominis tui in omni
generatione et generationem.
propterea populi confitebuntur tibi in
aeternum, et in saeculum saeculi.
Psalmus XLV
1In finem, filiis Core pro arcanis,
Psalmus XLV.
2Deus noster refugium et virtus: ad-
iutor in tribulationibus, quae invene-
runt nos nimis.
3Propterea non timebimus dum turba-
bitur terra, et transferentur montes in cor
maris.
4Sonuerunt, et turbatae sunt aquae eo-
rum: conturbati sunt montes in fortitudi-
ne eius.
5Fluminis impetus laetificat civitatem
Dei: sanctificavit tabernaculum suum Al-
tissimus.
6Deus in medio eius, non commovebi-
tur: adiuvabit eam Deus mane diluculo.
7Conturbatae sunt gentes, et inclinata
sunt regna: dedit vocem suam, mota est
terra.
8Dominus virtutum nobiscum: susce-
ptor noster Deus Iacob.
9Venite, et videte opera Domini, quae
posuit prodigia super terram: 10auferens bel-
la usque ad finem terrae.
Arcum conteret, et confringet arma, et
scuta comburet igni:
11Vacate, et videte quoniam ego sum
Deus: exaltabor in gentibus, et exaltabor
in terra.
12Dominus virtutum nobiscum: susce-
ptor noster Deus Iacob.
Psalmus XLVI
1In finem, pro filiis Core Psalmus XLVI.
2Omnes gentes, plaudite manibus: iu-
bilate Deo in voce exsultationis.
3quoniam Dominus excelsus, terribilis:
rex magnus super omnem terram.
4Subiecit populos nobis: et gentes sub
pedibus nostris.
5Elegit nobis haereditatem suam: spe-
ciem Iacob quam dilexit.
6Ascendit Deus in iubilo: et Dominus
in voce tubae.
7Psallite Deo nostro, psallite: psallite
regi nostro, psallite.
8Quoniam Rex omnis terrae Deus: psal-
lite sapienter.
9Regnabit Deus super gentes: Deus se-
det super sedem sanctam suam.
10Principes populorum congregati sunt
cum Deo Abraham: quoniam dii fortes
terrae vehementer elevati sunt.
Psalmus XLVII
1Psalmus cantici filiis Core
secunda sabbati.
2Magnus Dominus et laudabilis ni-
mis, in civitate Dei nostri, in monte
sancto eius.
3Fundatur exsultatione universae terrae
mons Sion, latera aquilonis, civitas Re-
gis magni.
4Deus in domibus eius cognoscetur,
cum suscipiet eam.
5Quoniam ecce reges terrae congregati
sunt: convenerunt in unum.
6Ipsi videntes sic admirati sunt, contur-
bati sunt, commoti sunt: 7tremor appre-
hendit eos.
Ibi dolores ut parturientis, 8in spiritu
vehementi conteres naves Tharsis.
9Sicut audivimus, sic vidimus in civita-
te Domini virtutum, in civitate Dei nostri:
Deus fundavit eam in aeternum.
10Suscepimus, Deus, misericordiam tuam,
in medio templi tui.
11Secundum nomen tuum, Deus, sic et
laus tua in fines terrae: iustitia plena est
dextera tua.
12Laetetur mons Sion, et exsultent filiae
Iudae, propter iudicia tua, Domine.
13Circumdate Sion, et complectimini
eam: narrate in turribus eius.
14Ponite corda vestra in virtute eius, et
pagina successiva »