
mandas salutes Iacob.
6In te inimicos nostros ventilabimus
cornu, et in nomine tuo spernemus insur-
gentes in nobis.
7Non enim in arcu meo sperabo: et
gladius meus non salvabit me.
8Salvasti enim nos de affligentibus nos:
et odientes nos confudisti.
9In Deo laudabimur tota die: et in no-
mine tuo confitebimur in saeculum.
10Nunc autem repulisti et confudisti nos:
et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.
11Avertisti nos retrorsum post inimicos
nostros, et qui oderunt nos diripiebant sibi.
12Dedisti nos tamquam oves escarum:
et in gentibus dispersisti nos.
13Vendidisti populum tuum sine pretio:
et non fuit multitudo in commutationibus
eorum.
14Posuisti nos opprobrium vicinis no-
stris, subsannationem et derisum his, qui
sunt in circuitu nostro.
15Posuisti nos in similitudinem genti-
bus: commotionem capitis in populis.
16Tota die verecundia mea contra me
est, et confusio faciei meae cooperuit me.
17A voce exprobrantis, et obloquentis:
a facie inimici, et persequentis.
18Haec omnia venerunt super nos, nec
obliti sumus te: et inique non egimus in
testamento tuo.
19Et non recessit retro cor nostrum: et
declinasti semitas nostras a via tua:
20Quoniam humiliasti nos in loco affli-
ctionis, et cooperuit nos umbra mortis.
21Si obliti sumus nomen Dei nostri, et
si expandimus manus nostras ad Deum
alienum:
22Nonne Deus requiret ista? Ipse enim
novit abscondita cordis.
Quoniam propter te mortificamur tota
die: aestimati sumus sicut oves occisionis.
23Exsurge: quare obdormis, Domine? Exur-
ge, et ne repellas in finem.
24Quare faciem tuam avertis, oblivisceris
inopiae nostrae et tribulationis nostrae?
25Quoniam humiliata est in pulvere ani-
ma nostra: conglutinatus est in terra ven-
ter noster.
26Exsurge, Domine, adiuva nos: et redi-
me nos propter nomen tuum.
Psalmus XLIIII
1In finem, pro iis, qui commutabuntur,
filiis Core, ad intellectum, Canticum
pro dilecto.
2Eructavit cor meum verbum bo-
num: dico ego opera mea regi.
Lingua mea calamus scribae, velociter
scribentis.
3Speciosus forma prae filiis hominum,
diffusa est gratia in labiis tuis: propterea
benedixit te Deus in aeternum.
4Accingere gladio tuo super femur tuum,
potentissime,
5Specie tua et pulchritudine tua inten-
de, prospere procede, et regna,
propter veritatem et mansuetudinem,
et iustitiam: et deducet te mirabiliter dex-
tera tua.
6Sagittae tuae acutae, populi sub te ca-
dent, in corda inimicorum regis.
7Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi: vir-
ga directionis virga regni tui.
8Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem:
propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo
laetitiae, prae consortibus tuis.
9Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis
tuis, a domibus eburneis: ex quibus dele-
ctaverunt te 10filiae regum in honore tuo.
Astitit regina a dextris tuis in vestitu
deaurato, circumdata varietate.
11Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam:
et obliviscere populum tuum, et domum
patris tui.
12Et concupiscet rex decorem tuum: quo-
niam ipse est Dominus Deus tuus, et ado-
rabunt eum.
13Et filiae Tyri in muneribus vultum tuum
deprecabuntur: omnes divites plebis.
14Omnis gloria eius filiae regis ab intus,
in fimbriis aureis, 15circumamicta varietati-
bus.
Adducentur regi virgines post eam:
proximae eius afferentur tibi.
pagina successiva »