
20Quis narrabit ei quae loquor? etiam si
locutus fuerit homo, devorabitur.
21At nunc non vident lucem: subito aer
cogetur in nubes, et ventus transiens fu-
gabit eas.
22Ab aquilone aurum venit, et ad Deum
formidolosa laudatio.
23Digne eum invenire non possumus:
magnus fortitudine, et iudicio, et iustitia,
et enarrari non potest.
24Ideo timebunt eum viri, et non aude-
bunt contemplari omnes qui sibi videntur
esse sapientes.
Cap. XXXVIII
1Respondens autem Dominus Iob
de turbine, dixit:
2Quis est iste involvens sententias ser-
monibus imperitis?
3Accinge sicut vir lumbos tuos: inter-
rogabo te, et responde mihi.
4Ubi eras quando ponebam fundamenta
terrae? Indica mihi, si habes intelligentiam.
5Quis posuit mensuras eius, si nosti? Vel
quis tetendit super eam lineam?
6Super quo bases illius solidatae sunt?
aut quis demisit lapidem angularem eius,
7cum me laudarent simul astra matu-
tina, et iubilarent omnes filii Dei?
8Quis conclusit ostiis mare, quando
erumpebat quasi de vulva procedens:
9cum ponerem nubem vestimentum
eius, et caligine illud quasi pannis infantiae
obvolverem?
10Circumdedi illud terminis meis, et po-
sui vectem et ostia;
11et dixi: Usque huc venies, et non pro-
cedes amplius, et hic confringes tumentes
fluctus tuos.
12Numquid post ortum tuum praecepisti
diluculo, et ostendisti aurorae locum suum?
13Et tenuisti concutiens extrema terrae,
et excussisti impios ex ea?
14Restituetur ut lutum signaculum, et
stabit sicut vestimentum:
15auferetur ab impiis lux sua, et bra-
chium excelsum confringetur.
16Numquid ingressus es profunda ma-
ris, et in novissimis abyssi deambulasti?
17Numquid apertae sunt tibi portae mor-
tis, et ostia tenebrosa vidisti?
18Numquid considerasti latitudinem ter-
rae? Indica mihi, si nosti, omnia,
19in qua via lux habitet, et tenebrarum
quis locus sit:
20ut ducas unumquodque ad terminos
suos, et intelligas semitas domus eius.
21Sciebas tunc quod nasciturus esses? Et
numerum dierum tuorum noveras?
22Numquid ingressus es thesauros nivis,
aut thesauros grandinis aspexisti?
23Quae praeparavi in tempus hostis, in
diem pugnae et belli?
24Per quam viam spargitur lux, dividitur
aestus super terram?
25Quis dedit vehementissimo imbri cur-
sum, et viam sonantis tonitrui,
26Ut plueret super terram absque homine
in deserto, ubi nullus mortalium commoratur,
27ut impleret inviam et desolatam, et
produceret herbas virentes?
28Quis est pluviae pater? Vel quis genuit
stillas roris?
29De cuius utero egressa est glacies? Et
gelu de caelo quis genuit?
30In similitudinem lapidis aquae duran-
tur, et superficies abyssi constringitur.
31Numquid coniungere valebis mican-
tes stellas Pleiadas, aut gyrum Arcturi po-
teris dissipare?
32Numquid producis Luciferum in tem-
pore suo, et Vesperum super filios terrae
consurgere facis?
33Numquid nosti ordinem caeli, et pones
rationem eius in terra?
34Numquid elevabis in nebula vocem
tuam, et impetus aquarum operiet te?
35Numquid mittes fulgura, et ibunt, et
revertentia dicent tibi: Adsumus?
36Quis posuit in visceribus hominis sapien-
tiam? Vel quis dedit gallo intelligentiam?
37Quis enarrabit caelorum rationem? Et
concentum caeli quis dormire faciet?
38Quando fundebatur pulvis in terra, et
pagina successiva »