
regias. 14Responderuntque ei Zares uxor eius,
et ceteri amici: Iube parari excelsam tra-
bem, habentem altitudinis quinquaginta
cubitos, et dic mane regi ut appendatur su-
per eam Mardochaeus, et sic ibis cum re-
ge laetus ad convivium. Placuit ei consilium,
et iussit excelsam parari crucem.
Cap. VI
1Noctem illam duxit rex insomnem,
iussitque sibi afferri historias et annales
priorum temporum. Quae cum illo praesen-
te legerentur, 2ventum est ad illum locum
ubi scriptum erat quomodo nunciasset
Mardochaeus insidias Bagathan, et Thares
eunuchorum, regem Assuerum iugulare
cupientium. 3Quod cum audisset rex, ait:
Quid pro hac fide honoris ac praemii Mar-
dochaeus consecutus est? Dixerunt ei servi
illius ac ministri: Nihil omnino mercedis
accepit. 4Statimque rex: Quis est, inquit, in
atrio? Aman quippe interius atrium domus
regiae intraverat, ut suggereret regi, et iube-
ret Mardochaeum affigi patibulo, quod ei
fuerat praeparatum. 5Responderunt pueri:
Aman stat in atrio. Dixitque rex: Ingredia-
tur. 6Cumque esset ingressus, ait illi: Quid de-
bet fieri viro, quem rex honorare desiderat?
Cogitans autem in corde suo Aman, et re-
putans quod nullum alium rex, nisi se, vel-
let honorare, 7respondit: Homo, quem rex
honorare cupit, 8debet indui vestibus re-
giis, et imponi super equum, qui de sella re-
gis est, et accipere regium diadema super
caput suum: 9et primus de regiis principibus
ac tyrannis teneat equum eius, et per plateam
civitatis incedens clamet, et dicat: Sic ho-
norabitur, quemcumque voluerit rex ho-
norare. 10Dixitque ei rex: Festina, et sumpta
stola et equo, fac, ut locutus es, Mardochaeo
Iudaeo, qui sedet ante fores palatii. Cave ne
quidquam de his, quae locutus es, praetermit-
tas. 11Tulit itaque Aman stolam et equum,
indutumque Mardochaeum in platea civita-
tis, et impositum equo praecedebat, atque
clamabat: Hoc honore condignus est, quem-
cumque rex voluerit honorare. 12Reversusque
est Mardochaeus ad ianuam palatii: et A-
man festinavit ire in domum suam, lugens
et operto capite: 13narravitque Zares uxori
suae, et amicis, omnia quae evenissent sibi.
Cui responderunt sapientes, quos habebat
in consilio, et uxor eius: Si de semine Iu-
daeorum est Mardochaeus, ante quem ca-
dere coepisti, non poteris ei resistere, sed
cades in conspectu eius. 14Adhuc illis lo-
quentibus, venerunt eunuchi regis, et cito
eum ad convivium, quod regina parave-
rat, pergere compulerunt.
Cap. VII
1Intravit itaque rex et Aman, ut bibe-
rent cum regina. 2Dixitque ei rex etiam
secunda die, postquam vino incaluerat:
Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi? et
quid vis fieri? etiam si dimidiam partem
regni mei petieris, impetrabis. 3Ad quem
illa respondit: Si inveni gratiam in oculis
tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi ani-
mam meam pro qua rogo, et populum
meum pro quo obsecro. 4Traditi enim
sumus ego et populus meus, ut contera-
mur, iugulemur, et pereamus. Atque uti-
nam in servos et famulas venderemur: esset
tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc
autem hostis noster est, cuius crudelitas re-
dundat in regem. 5Respondensque rex Assue-
rus, ait: Quis est iste, et cuius potentiae, ut
haec audeat facere? 6Dixitque Esther: Hostis
et inimicus noster pessimus iste est Aman.
Quod ille audiens, illico obstupuit, vul-
tum regis ac reginae ferre non sustinens.
7Rex autem iratus surrexit, et de loco con-
vivii intravit in hortum arboribus consitum.
Aman quoque surrexit ut rogaret Esther
reginam pro anima sua: intellexit enim a re-
ge sibi paratum malum. 8Qui cum rever-
sus esset de horto nemoribus consito, et in-
trasset convivii locum, reperit Aman super
lectulum corruisse in quo iacebat Esther,
et ait: Etiam reginam vult opprimere,
me praesente, in domo mea. Necdum ver-
bum de ore regis exierat, et statim operue-
runt faciem eius. 9Dixitque Harbona, unus
pagina successiva »