
de eunuchis, qui stabant in ministerio re-
gis: En lignum quod paraverat Mardo-
chaeo, qui locutus est pro rege, stat in domo
Aman, habens altitudinis quinquaginta cu-
bitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo.
10Suspensus est itaque Aman in patibulo
quod paraverat Mardochaeo: et regis ira
quievit.
Cap. VIII
1Die illo dedit rex Assuerus Esther re-
ginae domum Aman adversarii Iudaeo-
rum, et Mardochaeus ingressus est ante fa-
ciem regis. Confessa est enim ei Esther quod
esset patruus suus. 2Tulitque rex annulum,
quem ab Aman recipi iusserat, et tradidit
Mardochaeo. Esther autem constituit Mar-
dochaeum super domum suam. 3Nec his
contenta, procidit ad pedes regis, flevitque
et locuta ad eum oravit ut malitiam Aman
Agagitae, et machinationes eius pessimas,
quas excogitaverat contra Iudaeos, iuberet
irritas fieri. 4At ille ex more sceptrum au-
reum protendit manu, quo signum cle-
mentiae monstrabatur: illaque consurgens ste-
tit ante eum, 5et ait: Si placet regi, et si
inveni gratiam in oculis eius, et depreca-
tio mea non ei videtur esse contraria, ob-
secro ut novis epistolis, veteres Aman lit-
terae, insidiatoris et hostis Iudaeorum, qui-
bus eos in cunctis regis provinciis perire
praeceperat, corrigantur. 6Quomodo enim
potero sustinere necem et interfectionem
populi mei? 7Responditque rex Assuerus
Esther reginae, et Mardochaeo Iudaeo: Do-
mum Aman concessi Esther, et ipsum iussi
affigi cruci, quia ausus est manum mittere
in Iudaeos. 8Scribite ergo Iudaeis, sicut vobis
placet, regis nomine, signantes litteras an-
nulo meo. Haec enim consuetudo erat, ut
epistolis, quae ex regis nomine mittebantur,
et illius annulo signatae erant, nemo aude-
ret contradicere. 9Accitisque scribis et libra-
riis regis (erat autem tempus tertii mensis,
qui appellatur Siban) vigesima et tertia die
illius scriptae sunt epistolae, ut Mardochaeus
voluerat, ad Iudaeos, et ad principes, pro-
curatoresque et iudices, qui centum viginti-
septem provinciis ab India usque ad Aethio-
piam praesidebant: provinciae atque pro-
vinciae, populo et populo iuxta linguas et
litteras suas, et Iudaeis, prout legere pote-
rant et audire. 10Ipsaeque epistolae, quae regis
nomine mittebantur, annulo ipsius obsigna-
tae sunt, et missae per veredarios: qui per
omnes provincias discurrentes, veteres lit-
teras novis nuntiis praevenirent. 11Quibus
imperavit rex, ut convenirent Iudaeos per
singulas civitates, et in unum praeciperent
congregari ut starent pro animabus suis, et
omnes inimicos suos cum coniugibus ac
liberis et universis domibus, interficerent
atque delerent, et spolia eorum diriperent.
12Et constituta est per omnes provincias
una ultionis dies, id est tertiadecima men-
sis duodecimi Adar. 13Summaque epistolae
haec fuit, ut in omnibus terris ac populis,
qui regis Assueri subiacebant imperio, no-
tum fieret paratos esse Iudaeos ad capien-
dam vindictam de hostibus suis. 14Egressique
sunt veredarii celeres nuntia perferentes,
et edictum regis pependit in Susan. 15Mar-
dochaeus autem de palatio et de conspectu
regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hya-
cinthinis videlicet et aeriis, coronam auream
portans in capite, et amictus serico pallio
atque purpureo. Omnisque civitas exultavit,
atque laetata est. 16Iudaeis autem nova lux
oriri visa est, gaudium, honor, et tripudium.
17Apud omnes populos, urbes, atque pro-
vincias, quocumque regis iussa veniebant,
mira exultatio, epulae atque convivia, et fe-
stus dies: in tantum ut plures alterius gen-
tis et sectae eorum religioni et caeremoniis
iungerentur. Grandis enim cunctos Iudai-
ci nominis terror invaserat.
Cap. IX
1Igitur duodecimi mensis, quem Adar
vocari ante iam diximus, tertia decima
die, quando cunctis Iudaeis interfectio pa-
rabatur, et hostes eorum inhiabant sangui-
ni, versa vice Iudaei superiores esse coepe-
runt, et se de adversariis vindicare. 2Con-
pagina successiva »