La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 458


opinatissimam Melothi, praedavitque omnes
filios Tharsis, et filios Ismael, qui erant con-
tra faciem deserti, et ad austrum terrae Cel-
lon. 14Et transivit Euphraten, et venit in Me-
sopotamiam: et fregit omnes civitates ex-
celsas, quae erant ibi, a torrente Mambre us-
quequo perveniatur ad mare: 15et occupa-
vit terminos eius, a Cilicia usque ad fines
Iapheth, qui sunt ad austrum. 16Abduxitque
omnes filios Madian, et praedavit omnem
locupletationem eorum, omnesque resistentes
sibi occidit in ore gladii. 17Et post haec de-
scendit in campos Damasci in diebus mes-
sis, et succendit omnia sata, omnesque arbo-
res, et vineas fecit incidi: 18et cecidit timor
illius super omnes inhabitantes terram.

Cap. III

1Tunc miserunt legatos suos universarum
urbium, ac provinciarum reges ac prin-
cipes, Syriae scilicet Mesopotamiae, et Syriae
Sobal, et Libyae, atque Ciliciae, qui venientes
ad Holofernem, dixerunt: 2Desinat indi-
gnatio tua circa nos: Melius est enim ut
viventes serviamus Nabuchodonosor regi
magno, et subditi simus tibi, quam morien-
tes cum interitu nostro ipsi servitutis no-
strae damna patiamur. 3Omnis civitas no-
stra, omnisque possessio, omnes montes, et col-
les, et campi, et armenta boum, gregesque o-
vium, et caprarum, equorumque et camelo-
rum, et universae facultates nostrae, atque fa-
miliae, in conspectu tuo sunt: 4sint omnia
nostra sub lege tua. 5Nos, et filii nostri, ser-
vi tui sumus. 6Veni nobis pacificus domi-
nus, et utere servitio nostro, sicut placuerit
tibi. 7Tunc descendit de montibus cum
equitibus in virtute magna, et obtinuit om-
nem civitatem, et omnem inhabitantem
terram. 8De universis autem urbibus assum-
psit sibi auxiliarios viros fortes, et electos
ad bellum. 9Tantusque metus provinciis il-
lis incubuit, ut universarum urbium habita-
tores principes et honorati simul cum po-
pulis exirent obviam venienti, 10excipien-
tes eum cum coronis, et lampadibus, du-
centes choros in tympanis, et tibiis. 11Nec
ista tamen facientes, ferocitatem eius pe-
ctoris mitigare potuerunt: 12nam et civita-
tes eorum destruxit, et lucos eorum exci-
dit. 13praeceperat enim illi Nabuchodono-
sor rex, ut omnes deos terrae exterminaret,
videlicet ut ipse solus diceretur Deus ab
his nationibus, quae potuissent Holofernis
potentia subiugari. 14Pertransiens autem
Syriam Sobal, et omnem Apameam, om-
nemque Mesopotamiam, venit ad Idumaeos
in terram Gabaa, 15accepitque civitates eo-
rum, et sedit ibi per triginta dies, in quibus
diebus adunari praecepit universum exer-
citum virtutis suae.

Cap. IIII

1Tunc audientes haec filii Israel qui habi-
tabant in Terra Iuda, timuerunt valde
a facie eius. 2Tremor, et horror invasit sen-
sus eorum, ne hoc faceret Ierusalem et tem-
plo Domini, quod fecerat ceteris civitati-
bus et templis earum. 3Et miserunt in om-
nem Samariam per circuitum usque Iericho,
et praeoccupaverunt omnes vertices mon-
tium: 4et muris circumdederunt vicos suos,
et congregaverunt frumenta in praeparatio-
nem pugnae. 5Sacerdos etiam Eliachim
scripsit ad universos, qui erant contra Esdre-
lon, quae est contra faciem campi magni
iuxta Dothain, et universos, per quos viae
transitus esse poterat, 6ut obtinerent ascen-
sus montium, per quos via esse poterat ad
Ierusalem, et illic custodirent ubi angustum
iter esse poterat inter montes. 7Et fecerunt
filii Israel secundum quod constituerat eis
sacerdos Domini Eliachim. 8Et clamavit
omnis populus ad Dominum instantia ma-
gna, et humiliaverunt animas suas in ieiu-
niis, et orationibus, ipsi et mulieres eorum.
9Et induerunt se sacerdotes ciliciis, et in-
fantes prostraverunt contra faciem templi
Domini, et altare Domini operuerunt cili-
cio: 10et clamaverunt ad Dominum Deum
Israel unanimiter ne darentur in praedam
infantes eorum, et uxores eorum in divisio-
nem, et civitates eorum in exterminium,
et sancta eorum in pollutionem, et fierent


pagina successiva »