La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 457



Caput Primum

1Arphaxad itaque, rex Me-
dorum, subiugaverat mul-
tas gentes imperio suo, et
ipse aedificavit civitatem
potentissimam, quam ap-
pellavit Ecbatanis, 2ex lapidibus quadratis
et sectis: fecit muros eius in latitudinem
cubitorum septuaginta, et in altitudinem
cubitorum triginta, turres vero eius posuit
in altitudinem cubitorum centum. 3Per
quadrum vero earum latus utrumque vice-
norum pedum spatio tendebatur, posuitque
portas eius in altitudinem turrium: 4et glo-
riabatur quasi potens in potentia exercitus
sui, et in gloria quadrigarum suarum. 5An-
no igitur duodecimo regni sui: Nabucho-
donosor rex Assyriorum, qui regnabat in
Ninive civitate magna, pugnavit contra
Arphaxad, et obtinuit eum 6in campo ma-
gno qui appellatur Ragau, circa Euphra-
ten, et Tigrin, et Iadason, in campo Erioch
regis Elicorum. 7Tunc exaltatum est regnum
Nabuchodonosor, et cor eius elevatum est:
et misit ad omnes qui habitabant in Ci-
licia, et Damasco, et Libano, 8et ad gentes,
quae sunt in Carmelo et Cedar, et inhabi-
tantes Galilaeam in campo magno Esdre-
lon, 9et ad omnes qui erant in Samaria, et
trans flumen Iordanem usque ad Ierusalem,
et omnem terram Iesse quousque pervenia-
tur ad terminos Aethiopiae. 10Ad hos omnes
misit nuntios Nabuchodonosor rex Assy-
riorum: 11qui omnes uno animo contradi-
xerunt, et remiserunt eos vacuos, et sine
honore abiecerunt. 12Tunc indignatus Na-
buchodonosor rex adversus omnem ter-
ram illam, iuravit per thronum et regnum
suum quod defenderet se de omnibus re-
gionibus his.

Cap. II

1Anno tertiodecimo Nabuchodo-
nosor regis, vigesima et secunda die men-
sis primi, factum est verbum in domo Na-
buchodonosor regis Assyriorum ut defen-
deret se. 2Vocavitque omnes maiores natu,
omnesque duces et bellatores suos, et habuit
cum eis mysterium consilii sui: 3dixitque
cogitationem suam in eo esse, ut omnem
terram suo subiugaret imperio. 4Quod di-
ctum cum placuisset omnibus, vocavit Na-
buchodonosor rex Holofernem principem
militiae suae, 5et dixit ei: Egredere adversus
omne regnum occidentis, et contra eos
praecipue, qui contempserunt imperium
meum: 6Non parcet oculus tuus ulli regno,
omnemque urbem munitam subiugabis mi-
hi. 7Tunc Holofernes vocavit duces et ma-
gistratus virtutis Assyriorum: et dinumera-
vit viros in expeditionem, sicut praecepit ei
rex, centum viginti millia peditum pugna-
torum, et equitum sagittariorum duode-
cim millia. 8Omnemque expeditionem suam
fecit praeire in multitudine innumerabilium
camelorum, cum his quae exercitibus suffi-
cerent copiose, boum quoque armenta,
gregesque ovium, quorum non erat nume-
rus. 9Frumentum ex omni Syria in transitu
suo parari constituit: 10Aurum vero et ar-
gentum de domo regis assumpsit multum
nimis. 11Et profectus est ipse, et omnis exer-
citus cum quadrigis, et equitibus, et sagitta-
riis, qui cooperuerunt faciem terrae, sicut
locustae. 12Cumque pertransisset fines Assy-
riorum, venit ad magnos montes Ange,
qui sunt a sinistro Ciliciae, ascenditque om-
nia castella eorum, et obtinuit omnem
munitionem. 13Effregit autem civitatem


pagina successiva »