La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 440


olivae, et frondes ligni pulcherrimi, frondes
myrti, et ramos palmarum, et frondes ligni
nemorosi, ut fiant tabernacula, sicut scri-
ptum est. 16Et egressus est populus, et attule-
runt. Feceruntque sibi tabernacula unusquis-
que in domate suo: et in atriis suis, et in
atriis domus Dei, et in platea portae aquarum.
Et in platea portae Ephraim. 17Fecit ergo
universa ecclesia eorum qui redierant de ca-
ptivitate, tabernacula, et habitaverunt in ta-
bernaculis: non enim fecerant a diebus Io-
sue filii Nun taliter filii Israel usque ad diem
illum. Et fuit laetitia magna nimis. 18Legit
autem in libro legis Dei per dies singulos,
a die primo usque ad diem novissimum. Et
fecerunt solemnitatem septem diebus, et
in die octavo collectam iuxta ritum.

Cap. IX

1In die autem vigesimo quarto mensis
huius, convenerunt filii Israel in ieiunio
et in saccis, et humus super eos. 2Et sepa-
ratum est semen filiorum Israel ab omni fi-
lio alienigena: et steterunt, et confitebantur
peccata sua, et iniquitates patrum suorum.
3Et consurrexerunt ad standum: et legerunt
in volumine legis Domini Dei sui, quater
in die, et quater confitebantur, et adorabant
Dominum Deum suum. 4Surrexerunt au-
tem super gradum Levitarum Iosue, et Ba-
ni, et Cedmihel, Sabania, Bonni, Sarebias,
Bani, et Chanani: et clamaverunt voce ma-
gna ad Dominum Deum suum. 5Et dixerunt
Levitae Iosue, et Cedmihel, Bonni, Haseb-
nia, Serebia, Odaia, Sebnia, Phathathia: Sur-
gite, benedicite Domino Deo vestro ab ae-
terno usque in aeternum: et benedicant no-
mini gloriae tuae excelso in omni benedi-
ctione et laude. 6Tu ipse, Domine, solus tu
fecisti caelum, et caelum caelorum, et omnem
exercitum eorum: terram, et universa quae
in ea sunt: maria, et omnia quae in eis sunt:
et tu vivificas omnia haec, et exercitus caeli
te adorat. 7Tu ipse, Domine Deus, qui ele-
gisti Abram, et eduxisti eum de igne Chal-
daeorum, et posuisti nomen eius Abraham.
8et invenisti cor eius fidele coram te: et
percussisti cum eo foedus ut dares ei Terram
Chananaei, Hethaei, et Amorrhaei, et Phere-
zaei, et Iebusaei, et Gergesaei, ut dares semini
eius: et implesti verba tua, quoniam iustus
es. 9Et vidisti afflictionem patrum nostro-
rum in Aegypto, clamoremque eorum audi-
sti super mare Rubrum. 10Et dedisti signa at-
que portenta in Pharaone, et in universis
servis eius, et in omni populo terrae illius:
cognovisti enim quia superbe egerant con-
tra eos: et fecisti tibi nomen, sicut et in hac
die. 11Et mare divisisti ante eos, et transie-
runt per medium maris in sicco: persecu-
tores autem eorum proiecisti in profundum,
quasi lapidem in aquas validas. 12Et in co-
lumna nubis ductor eorum fuisti per diem,
et in columna ignis per noctem, ut appare-
ret eis via per quam ingrediebantur. 13Ad
montem quoque Sinai descendisti, et locu-
tus es cum eis de caelo, et dedisti eis iudicia
recta, et legem veritatis, caeremonias, et prae-
cepta bona: 14et sabbatum sanctificatum tuum
ostendisti eis: et mandata, et caeremonias, et
legem praecepisti eis in manu Moysi servi
tui. 15Panem quoque de caelo dedisti eis in
fame eorum, et aquam de petra eduxisti eis
sitientibus, et dixisti eis ut ingrederentur et
possiderent terram, super quam levasti ma-
num tuam ut traderes eis. 16Ipsi vero et pa-
tres nostri superbe egerunt, et induraverunt
cervices suas, et non audierunt mandata tua.
17Et noluerunt audire, et non sunt recor-
dati mirabilium tuorum quae feceras eis. Et
induraverunt cervices suas, et dederunt ca-
put ut converterentur ad servitutem suam,
quasi per contentionem. Tu autem Deus
propitius, clemens, et misericors, longani-
mis, et multae miserationis, non dereliquisti
eos, 18et quidem cum fecissent sibi vitulum
conflatilem, et dixissent: Iste est Deus tuus,
qui eduxit te de Aegypto: feceruntque blas-
phemias magnas: 19tu autem in misericor-
diis tuis multis non dimisisti eos in deser-
to: columna nubis non recessit ab eis per
diem ut duceret eos in viam, et columna ignis
per noctem ut ostenderet eis iter per quod
ingrederentur. 20Et spiritum tuum bonum


pagina successiva »