
tus est nomine eorum. 64Hi quaesierunt scri-
pturam suam in censu, et non invenerunt:
et eiecti sunt de sacerdotio. 65Dixitque Ather-
satha eis ut non manducarent de Sanctis
sanctorum, donec staret Sacerdos doctus et
eruditus. 66Omnis multitudo quasi vir unus
quadraginta duo millia trecenti sexaginta,
67absque servis et ancillis eorum, qui erant
septem millia trecenti triginta septem, et in-
ter eos cantores et cantatrices, ducenti qua-
draginta quinque. 68Equi eorum, septingen-
ti triginta sex: muli eorum, ducenti quadra-
ginta quinque: 69cameli eorum, quadrin-
genti triginta quinque: asini, sex millia septin-
genti viginti.
Huiusque refertur quid in commentario scriptum
Fuerit, exin Nehemiae historiae texitur.
70Nonnulli autem de principibus familiarum
dederunt in opus. Athersatha dedit in the-
saurum auri drachmas mille, phialas quin-
quaginta, tunicas sacerdotales quingentas
triginta. 71Et de principibus familiarum de-
derunt in thesaurum operis, auri drachmas
viginti millia, et argenti mnas duo millia
ducentas. 72Et quod dedit reliquus popu-
lus, auri drachmas viginti millia, et argenti
mnas duo millia, et tunicas sacerdotales se-
xaginta septem. 73Habitaverunt autem Sa-
cerdotes, et Levitae, et ianitores, et canto-
res, et reliquum vulgus, et Nathinaei, et om-
nis Israel, in civitatibus suis.
Cap. VIII
1Et venerat mensis septimus: filii autem
Israel erant in civitatibus suis. Congre-
gatusque est omnis populus quasi vir unus ad
plateam quae est ante portam aquarum: et
dixerunt Esdrae scribae ut afferret Librum le-
gis Moysi, quam praeceperat Dominus Israeli.
2Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram
multitudine virorum et mulierum, cunctisque
qui poterant intelligere, in die prima men-
sis septimi. 3Et legit in eo aperte in platea
quae erat ante portam aquarum, de mane
usque ad mediam diem, in conspectu virorum
et mulierum, et sapientium: et aures omnis
populi erant erectae ad librum. 4Stetit autem
Esdras
scriba super gradum ligneum, quem
fecerat ad loquendum: et steterunt iuxta
eum Mathathias, et Semeia, et Ania, et Uria,
et Helcia, et Maasia, ad dexteram eius: et
ad sinistram, Phadaia, Misael, et Melchia, et
Hasum, et Hasbadana, Zacharia, et Mosol-
lam. 5Et aperuit Esdras librum coram om-
ni populo: super universum quippe popu-
lum eminebat: et cum aperuisset eum, ste-
tit omnis populus. 6Et benedixit Esdras
Domino Deo magno: et respondit omnis
populus: Amen, Amen: elevans manus suas.
Et incurvati sunt, et adoraverunt Deum pro-
ni in terram. 7Porro Iosue, et Bani, et Sere-
bia, Iamin, Accub, Septhai, Odia, Maasia,
Celita, Azarias, Iozabed, Hanan, Phalaia,
Levitae, silentium faciebant in populo ad
audiendam legem: populus autem stabat
in gradu suo. 8Et legerunt in Libro legis
Dei distincte, et aperte ad intelligendum: et
intellexerunt cum legeretur. 9Dixit autem
Nehemias (ipse est Athersatha) et Esdras s-
acerdos et scriba, et Levitae interpretantes
universo populo: Dies sanctificatus est Do-
mino Deo nostro: nolite lugere, et nolite
flere. Flebat enim omnis populus cum au-
diret verba legis. 10Et dixit eis: Ite, come-
dite pinguia, et bibite mulsum, et mittite par-
tes his qui non praeparaverunt sibi: quia
sanctus dies Domini est: et nolite contrista-
ri: gaudium etenim Domini est fortitudo
nostra. 11Levitae autem silentium faciebant
in omni populo, dicentes: Tacete, quia dies
sanctus est, et nolite dolere. 12Abiit itaque
omnis populus ut comederet, et biberet, et
mitteret partes, et faceret laetitiam magnam:
quia intellexerant verba quae docuerat eos.
13Et in die secundo congregati sunt princi-
pes familiarum universi populi, sacerdotes
et Levitae, ad Esdram scribam, ut inter-
pretaretur eis verba legis. 14Et invenerunt scri-
ptum in lege praecepisse Dominum in ma-
nu Moysi ut habitent filii Israel in taberna-
culis in die solemni, mense septimo: 15et ut
praedicent, et divulgent vocem in univer-
sis urbibus suis, et in Ierusalem, dicentes:
Egredimini in montem, et afferte frondes
pagina successiva »