La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
In Verrem » Biblia Vulgata (1592) - p. 434


portas turris domus, et muros civitatis, et
domum quam ingressus fuero. Et dedit
mihi rex iuxta manum Dei mei bonam me-
cum. 9Et veni ad duces regionis trans flu-
men, dedique eis epistolas regis. Miserat au-
tem rex mecum principes militum, et equi-
tes. 10Et audierunt Sanaballat Horonites,
et Tobias servus Ammanites: et contrista-
ti sunt afflictione magna, quod venisset ho-
mo qui quaereret prosperitatem filiorum
Israel. 11Et veni Ierusalem, et eram ibi tri-
bus diebus. 12Et surrexi nocte ego, et viri pau-
ci mecum, et non indicavi cuiquam quid
Deus dedisset in corde meo ut facerem in
Ierusalem: et iumentum non erat mecum,
nisi animal cui sedebam. 13Et egressus sum
per portam vallis nocte, et ante fontem dra-
conis, et ad portam stercoris, et considera-
bam murum Ierusalem dissipatum, et por-
tas eius consumptas igni. 14Et transivi ad
portam fontis, et ad aquaeductum regis, et
non erat locus iumento cui sedebam, ut tran-
siret. 15Et ascendi per torrentem nocte, et
considerabam murum, et reversus veni ad
portam vallis, et redii. 16Magistratus autem
nesciebant quo abiissem, aut quid ego fa-
cerem: sed et Iudaeis, et sacerdotibus, et opti-
matibus, et magistratibus, et reliquis qui fa-
ciebant opus, usque ad id loci nihil indica-
veram. 17Et dixi eis: Vos nostis afflictionem
in qua sumus: quia Ierusalem deserta est, et
portae eius consumptae sunt igni: venite, et
aedificemus muros Ierusalem, et non simus
ultra opprobrium. 18Et indicavi eis manum
Dei mei, quod esset bona mecum, et verba
regis quae locutus esset mihi, et aio: Surga-
mus, et aedificemus. Et confortatae sunt ma-
nus eorum in bono. 19Audierunt autem Sa-
naballat Horonites, et Tobias servus Am-
manites, et Gosem Arabs, et subsannaverunt
nos, et despexerunt, dixeruntque: Quae est
haec res quam facitis? numquid contra re-
gem vos rebellatis? 20Et reddidi eis sermo-
nem, dixique ad eos: Deus caeli ipse nos iu-
vat, et nos servi eius sumus: surgamus et
aedificemus: vobis autem non est pars, et
iustitia, et memoria in Ierusalem.

Cap. III

1Et surrexit Eliasib sacerdos magnus, et
fratres eius sacerdotes, et aedificaverunt
portam gregis: ipsi sanctificaverunt eam, et
statuerunt valvas eius, et usque ad turrim
centum cubitorum sanctificaverunt eam,
usque ad turrim Hananeel. 2Et iuxta eum
aedificaverunt viri Iericho: et iuxta eum aedi-
ficavit Zachur filius Amri. 3Portam autem
piscium aedificaverunt filii Asnaa: ipsi te-
xerunt eam, et statuerunt valvas eius, et se-
ras, et vectes. Et iuxta eos aedificavit Mari-
muth filius Uriae, filii Accus. 4Et iuxta eum
aedificavit Mosollam filius Barachiae, filii
Mesezebel: et iuxta eos aedificavit Sadoc
filius Baana. 5Et iuxta eos aedificaverunt
Thecueni: optimates autem eorum non
supposuerunt colla sua in opere Domini sui.
6Et portam veterem aedificaverunt Ioiada
filius Phasea, et Mosollam filius Besodia: ip-
si texerunt eam, et statuerunt valvas eius,
et seras, et vectes. 7Et iuxta eos aedificave-
runt Meltias Gabaonites, et Iadon Mero-
nathites, viri de Gabaon et Maspha, pro du-
ce qui erat in regione trans flumen. 8Et
iuxta eum aedificavit Eziel filius Araia au-
rifex: et iuxta eum aedificavit Ananias filius
pigmentarii: et dimiserunt Ierusalem usque
ad murum plateae latioris. 9Et iuxta eum aedi-
ficavit Raphaia filius Hur, princeps vici Ie-
rusalem. 10Et iuxta eum aedificavit Iedaia
filius Haromaph contra domum suam: et
iuxta eum aedificavit Hattus filius Hasebo-
niae. 11Mediam partem vici aedificavit Mel-
chias filius Herem, et Hasub filius Phahath
Moab, et turrim furnorum. 12Et iuxta eum
aedificavit Sellum filius Alohes, princeps
mediae partis vici Ierusalem, ipse et filiae eius.
13Et portam vallis aedificavit Hanun, et ha-
bitatores Zanoe: ipsi aedificaverunt eam, et
statuerunt valvas eius, et seras, et vectes, et
mille cubitos in muro usque ad portam ster-
quilinii. 14Et portam sterquilinii aedificavit
Melchias filius Rechab, princeps vici Beth-
acharam: ipse aedificavit eam, et statuit val-
vas eius, et seras, et vectes. 15Et portam fon-


pagina successiva »