
Caput Primum
1Verba Nehemiae filii Hel-
chiae. Et factum est in mense
Casleu, anno vigesimo, et
ego eram in Susis castro.
2Et venit Hanani, unus de
fratribus meis, ipse et viri ex Iuda: et inter-
rogavi eos de Iudaeis qui remanserant, et
supererant de captivitate, et Ierusalem. 3Et
dixerunt mihi: Qui remanserunt, et relicti
sunt de captivitate ibi in provincia, in affli-
ctione magna sunt, et in opprobrio: et mu-
rus Ierusalem dissipatus est, et portae eius
combustae sunt igni. 4Cumque audissem
verba huiuscemodi, sedi, et flevi, et luxi
diebus multis: ieiunabam, et orabam ante
faciem Dei caeli: 5et dixi: Quaeso, Domine
Deus caeli fortis, magne atque terribilis, qui
custodis pactum et misericordiam cum his
qui te diligunt, et custodiunt mandata tua:
6fiant aures tuae auscultantes, et oculi tui
aperti, ut audias orationem servi tui, quam
ego oro coram te hodie nocte et die pro
filiis Israel servis tuis: et confiteor pro pec-
catis filiorum Israel, quibus peccaverunt
tibi: ego et domus patris mei peccavi-
mus, 7vanitate seducti sumus, et non custo-
divimus mandatum tuum, et caeremonias, et
iudicia quae praecepisti Moysi famulo tuo.
8Memento verbi quod mandasti Moysi ser-
vo tuo, dicens: Cum transgressi fueritis, ego
dispergam vos in populos: 9et si reverta-
mini ad me, et custodiatis praecepta mea, et
faciatis ea: etiamsi abducti fueritis ad ex-
trema caeli, inde congregabo vos, et redu-
cam in locum quem elegi ut habitaret no-
men meum ibi. 10Et ipsi servi tui, et po-
pulus tuus, quos redemisti in fortitudine
tua magna, et in manu tua valida. 11Obse-
cro, Domine, sit auris tua attendens ad ora-
tionem servi tui, et ad orationem servorum
tuorum, qui volunt timere nomen tuum:
et dirige servum tuum hodie, et da ei mi-
sericordiam ante virum hunc. Ego enim
eram pincerna regis.
Cap. II
1Factum est autem in mense Nisan,
anno vigesimo Artaxerxis regis: et vi-
num erat ante eum, et levavi vinum, et
dedi regi: et eram quasi languidus ante fa-
ciem eius. 2Dixitque mihi rex: Quare vultus
tuus tristis est, cum te aegrotum non videam?
non est hoc frustra, sed malum nescio quod
in corde tuo est. Et timui valde, ac nimis:
3et dixi regi: Rex, in aeternum vive: quare
non moereat vultus meus, quia civitas do-
mus sepulchrorum patris mei deserta est,
et portae eius combustae sunt igni? 4Et ait
mihi rex: Pro qua re postulas? Et oravi Deum
caeli, 5et dixi ad regem: Si videtur regi bonum,
et si placet servus tuus ante faciem tuam,
ut mittas me in Iudaeam ad civitatem sepul-
chri patris mei, et aedificabo eam. 6Dixitque
mihi rex, et regina quae sedebat iuxta eum:
Usque ad quod tempus erit iter tuum, et
quando reverteris? Et placuit ante vultum
regis, et misit me: et constitui ei tempus. 7Et
dixi regi: Si regi videtur bonum, epistolas
det mihi ad duces regionis trans flumen,
ut traducant me, donec veniam in Iudaeam:
8et epistolam ad Asaph custodem saltus
regis, ut det mihi ligna, ut tegere possim
pagina successiva »