
ginta septem, hircos pro peccato duode-
cim: omnia in holocaustum Domino. 36De-
derunt autem edicta regis satrapis, qui erant
de conspectu regis, et ducibus trans flumen,
et elevaverunt populum et domum Dei.
Cap. IX
1Postquam autem haec completa sunt,
accesserunt ad me principes, dicentes:
Non est separatus populus Israel, Sacerdo-
tes et Levitae, a populis terrarum, et abomi-
nationibus eorum: Chananaei videlicet, et
Hethaei, et Pherezaei, et Iebusaei, et Ammo-
nitarum, et Moabitarum, et Aegyptiorum, et
Amorrhaeorum: 2tulerunt enim de filiabus
eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt
semen sanctum cum populis terrarum: ma-
nus etiam principum et magistratuum fuit
in transgressione hac prima. 3Cumque audis-
sem sermonem istum, scidi pallium meum
et tunicam, et evelli capillos capitis mei et
barbae, et sedi moerens. 4Convenerunt autem
ad me omnes qui timebant verbum Dei Israel,
pro transgressione eorum qui de captivitate
venerant, et ego sedebam tristis usque ad sa-
crificium vespertinum: 5et in sacrificio ve-
spertino, surrexi de afflictione mea, et scisso
pallio et tunica, curvavi genua mea, et ex-
pandi manus meas ad Dominum Deum
meum, 6et dixi: Deus meus confundor et
erubesco levare faciem meam ad te: quoniam
iniquitates nostrae multiplicatae sunt super
caput nostrum, et delicta nostra creverunt
usque ad caelum, 7a diebus patrum nostro-
rum: sed et nos ipsi peccavimus graviter
usque ad diem hanc, et in iniquitatibus no-
stris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et Sa-
cerdotes nostri, in manum regum terrarum,
et in gladium, et in captivitatem, et in rapi-
nam, et in confusionem vultus, sicut et die
hac. 8Et nunc quasi parum et ad momentum
facta est deprecatio nostra apud Dominum
Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reli-
quiae, et daretur nobis paxillus in loco san-
cto eius, et illuminaret oculos nostros Deus
noster, et daret nobis vitam modicam in ser-
vitute nostra: 9quia servi sumus, et in servi-
tute nostra non dereliquit nos Deus noster,
sed inclinavit super nos misericordiam coram
rege Persarum, ut daret nobis vitam, et subli-
maret domum Dei nostri, et exstrueret solitu-
dines eius, et daret nobis sepem in Iuda et
Ierusalem. 10Et nunc quid dicemus Deus no-
ster, post haec? Quia dereliquimus mandata
tua, 11quae praecepisti in manu servorum tuo-
rum prophetarum, dicens: Terra, ad quam vos
ingredimini ut possideatis eam, terra immun-
da est iuxta immunditiam populorum, ce-
terarumque terrarum, abominationibus eorum
qui repleverunt eam ab ore usque ad os in
coinquinatione sua. 12Nunc ergo filias ve-
stras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne
accipiatis filiis vestris, et non quaeratis pacem
eorum et prosperitatem eorum usque in aeter-
num: ut confortemini, et comedatis quae
bona sunt terrae, et haeredes habeatis filios
vestros usque in saeculum. 13Et post omnia
quae venerunt super nos in operibus nostris
pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu
Deus noster, liberasti nos de iniquitate no-
stra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie,
14ut non converteremur, et irrita faceremus
mandata tua, neque matrimonia iungeremus
cum populis abominationum istarum. Num-
quid iratus es nobis usque ad consummatio-
nem, ne dimitteres nobis reliquias ad salu-
tem? 15Domine Deus Israel, iustus es tu: quo-
niam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die
hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro.
Non enim stari potest coram te super hoc.
Cap. X
1Sic ergo orante Esdra, et implorante eo,
et flente, et iacente ante templum Dei,
collectus est ad eum de Israel coetus grandis
nimis virorum et mulierum et puerorum,
et flevit populus fletu multo. 2Et respondit
Sechenias filius Iehiel de filiis Aelam, et dixit
Esdrae: Nos praevaricati sumus in Deum no-
strum, et duximus uxores alienigenas de po-
pulis terrae: et nunc, si est poenitentia in Israel
super hoc, 3percutiamus foedus cum Domino
Deo nostro, ut proiiciamus universas uxo-
res, et eos qui de his nati sunt, iuxta volun-
pagina successiva »