La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Nomi di persona » Biblia Vulgata (1592) - p. 431


tatem Domini, et eorum qui timent praece-
ptum Domini Dei nostri: secundum legem
fiat. 4Surge, tuum est decernere, nosque eri-
mus tecum: confortare, et fac. 5Surrexit
ergo Esdras, et adiuravit principes Sacerdo-
tum et Levitarum, et omnem Israel, ut face-
rent secundum verbum hoc: et iuraverunt.
6Et surrexit Esdras ante domum Dei, et
abiit ad cubiculum Iohanan filii Eliasib, et
ingressus est illuc: panem non comedit, et
aquam non bibit: lugebat enim transgres-
sionem eorum, qui venerant de captivitate.
7Et missa est vox in Iuda et in Ierusalem om-
nibus filiis transmigrationis, ut congrega-
rentur in Ierusalem: 8et omnis qui non ve-
nerit in tribus diebus iuxta consilium prin-
cipum et seniorum, auferetur universa sub-
stantia eius, et ipse abiicietur de coetu trans-
migrationis. 9Convenerunt igitur omnes
viri Iuda et Beniamin in Ierusalem tribus
diebus: ipse est mensis nonus, vigesimo die
mensis: et sedit omnis populus in platea do-
mus Dei, trementes pro peccato, et pluviis.
10Et surrexit Esdras sacerdos, et dixit ad eos:
Vos transgressi estis, et duxistis uxores alie-
nigenas, ut adderetis super delictum Israel.
11Et nunc date confessionem Domino Deo
patrum vestrorum, et facite placitum eius,
et separamini a populis terrae, et ab uxori-
bus alienigenis. 12Et respondit universa mul-
titudo, dixitque voce magna: Iuxta verbum
tuum ad nos, sic fiat. 13Verumtamen quia
populus multus est, et tempus pluviae, et
non sustinemus stare foris, et opus non est
diei unius vel duorum (vehementer quip-
pe peccavimus in sermone isto), 14consti-
tuantur principes in universa multitudine:
et omnes in civitatibus nostris qui duxerunt
uxores alienigenas veniant in temporibus
statutis, et cum his seniores per civitatem
et civitatem, et iudices eius, donec averta-
tur ira Dei nostri a nobis super peccato
hoc. 15Igitur Ionathan filius Azahel, et Iaa-
sia filius Thecue, steterunt super hoc, et
Messollam et Sebethai Levites adiuverunt
eos: 16feceruntque sic filii transmigrationis.
Et abierunt Esdras sacerdos, et viri princi-
pes familiarum, in domos patrum suorum,
et omnes per nomina sua, et sederunt in
die primo mensis decimi ut quaererent rem.
17Et consummati sunt omnes viri, qui du-
xerant uxores alienigenas, usque ad diem
primam mensis primi. 18Et inventi sunt de
filiis sacerdotum qui duxerant uxores alie-
nigenas. De filiis Iosue filii Iosedec, et fra-
tres eius, Maasia, et Eliezer, et Iarib, et Go-
dolia. 19Et dederunt manus suas ut eiicerent
uxores suas, et pro delicto suo arietem de
ovibus offerrent. 20Et de filiis Emmer, Ha-
nani, et Zebedia. 21Et de filiis Harim, Maasia,
et Elia, et Semeia, et Iehiel, et Ozias: 22et de
filiis Pheshur, Elioenai, Maasia, Ismael, Na-
thanael, Iozabed, et Elasa. 23Et de filiis Levi-
tarum, Iozabed, et Semei, et Celaia, ipse est
Calita, Phataia, Iuda, et Eliezer. 24Et de can-
toribus, Eliasib. Et de ianitoribus, Sellum,
et Telem, et Uri. 25Et ex Israel, de filiis Pha-
ros, Remeia, et Iesia, et Melchia, et Mia-
min, et Eliezer, et Melchia, et Banea. 26Et
de filiis Aelam, Mathania, Zacharias, et Ie-
hiel, et Abdi, et Ierimoth, et Elia. 27Et de
filiis Zethua, Elioenai, Eliasib, Mathania,
et Ierimuth, et Zabad, et Aziza. 28Et de fi-
liis Bebai, Iohanan, Hanania, Zabbai, Atha-
lai. 29Et de filiis Bani, Mosollam, et Melluch,
et Adaia, Iasub, et Saal, et Ramoth: 30Et de
filiis Phahath Moab, Edna, et Chalal, Ba-
naias, et Maasias, Mathanias, Beseleel, Ben-
nui, et Manasse. 31Et de filiis Herem, Eliezer,
Iosue, Melchias, Semeias, Simeon, 32Benia-
min, Maloch, Samarias. 33Et de filiis Ha-
som, Mathanai, Mathatha, Zabad, Eliphe-
let, Iermai, Manasse, Semei. 34De filiis Ba-
ni, Maadi, Amram, et Vel, 35Baneas, et
Badaias, Cheliau, 36Vania, Marimuth, et
Eliasib, 37Mathanias, Mathanai, et Iasi, 38et
Bani, et Bennui, Semei, 39et Salmias, et Na-
than, et Adaias, 40et Mechnedebai, Sisai, Sa-
rai, 41Ezrel, et Selemiau, Semeria, 42Sellum,
Amaria, Ioseph. 43De filiis Nebo, Iehiel,
Mathathias, Zabad, Zabina, Ieddu, et Ioel,
et Banaia. 44Omnes hi acceperant uxores
alienigenas, et fuerunt ex eis mulieres, quae
pepererant filios.


pagina successiva »