La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 47


venerunt ut emerent cibos. 11Omnes filii
unius viri sumus: pacifici venimus, nec
quidquam famuli tui machinantur mali.
12Quibus ille respondit: Aliter est: immu-
nita terrae huius considerare venistis. 13At
illi: Duodecim, inquiunt, servi tui, fratres
sumus, filii viri unius in Terra Chanaan:
minimus cum patre nostro est, alius non
est super. 14Hoc est, ait, quod locutus sum:
Exploratores estis. 15Iam nunc experimen-
tum vestri capiam: per salutem Pharaonis
non egrediemini hinc, donec veniat frater
vester minimus. 16Mittite ex vobis unum,
et adducat eum: vos autem eritis in vin-
culis, donec probentur quae dixistis utrum
vera an falsa sint: alioquin per salutem
Pharaonis exploratores estis. 17Tradidit
ergo illos custodiae tribus diebus. 18Die au-
tem tertio eductis de carcere, ait: Facite
quae dixi, et vivetis: Deum enim timeo.
19Si pacifici estis, frater vester unus ligetur
in carcere: vos autem abite, et ferte fru-
menta quae emistis, in domos vestras, 20et
fratrem vestrum minimum ad me adduci-
te, ut possim vestros probare sermones, et
non moriamini. Fecerunt ut dixerat, 21et lo-
cuti sunt ad invicem: Merito haec patimur,
quia peccavimus in fratrem nostrum, vi-
dentes angustiam animae illius, dum depre-
caretur nos, et non audivimus: idcirco ve-
nit super nos ista tribulatio. 22E quibus unus
Ruben, ait: Numquid non dixi vobis: No-
lite peccare in puerum: et non audistis me?
en sanguis eius exquiritur . 23Nesciebant
autem quod intelligeret Ioseph: eo quod
per interpretem loqueretur ad eos: 24Aver-
titque se parumper, et flevit: et reversus lo-
cutus est ad eos. 25Tollensque Simeon, et
ligans illis praesentibus, iussit ministris ut
implerent eorum saccos tritico, et repone-
rent pecunias singulorum in sacculis suis,
datis supra cibariis in viam: qui fecerunt
ita. 26At illi portantes frumenta in asinis
suis, profecti sunt. 27Apertoque unus sacco,
ut daret iumento pabulum in diversorio,
contemplatus pecuniam in ore sacculi, 28di-
xit fratribus suis: Reddita est mihi pecu-
nia, en habetur in sacco. Et obstupefacti,
turbatique mutuo dixerunt: Quidnam est
hoc, quod fecit nobis Deus? 29Veneruntque
ad Iacob patrem suum in terram Chanaan,
et narraverunt ei omnia quae accidissent si-
bi, dicentes: 30Locutus est nobis dominus
terrae dure, et putavit nos exploratores es-
se provinciae. 31Cui respondimus: Pacifici
sumus, nec ullas molimur insidias. 32Duo-
decim fratres uno patre geniti sumus: unus
non est super, minimus cum patre nostro
est in Terra Chanaan. 33Qui ait nobis:
Sic probabo quod pacifici sitis: Fratrem
vestrum unum dimittite apud me, et ciba-
ria domibus vestris necessaria sumite, et
abite, 34fratremque vestrum minimum addu-
cite ad me, ut sciam quod non sitis explo-
ratores: et istum, qui tenetur in vinculis,
recipere possitis: ac deinceps quae vultis,
emendi habeatis licentiam. 35His dictis,
cum frumenta effunderent, singuli repere-
runt in ore saccorum ligatas pecunias: ex-
territisque simul omnibus, 36dixit pater Iacob:
Absque liberis me esse fecistis, Ioseph non
est super, Simeon tenetur in vinculis, et Be-
niamin auferetis: in me haec omnia mala
reciderunt. 37Cui respondit Ruben: Duos
filios meos interfice, si non reduxero illum
tibi: trade illum in manu mea, et ego eum
tibi restituam. 38At ille: Non descendet,
inquit, filius meus vobiscum: frater eius
mortuus est, et ipse solus remansit: si quid
ei adversi acciderit in terra ad quam per-
gitis, deducetis canos meos cum dolore,
ad inferos.

Cap. XLIII

1Interim fames omnem terram vehe-
menter premebat. 2Consumptisque cibis
quos ex Aegypto detulerant, dixit Iacob ad
filios suos: Revertimini, et emite nobis
pauxillum escarum: 3Respondit Iudas: De-
nunciavit nobis vir ille sub attestatione iu-
risiurandi, dicens: Non videbitis faciem
meam, nisi fratrem vestrum minimum ad-
duxeritis vobiscum. 4Si ergo vis eum mitte-
re vobiscum, pergemus pariter, et ememus


pagina successiva »