La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Metadati » Metadati » Biblia Vulgata (1592) - p. 48


tibi necessaria: 5sin autem non vis, non
ibimus: vir enim, ut saepe diximus, denun-
ciavit nobis, dicens: Non videbitis faciem
meam absque fratre vestro minimo. 6Di-
xit eis Israel: In meam hoc fecistis mise-
riam, ut indicaretis ei et alium habere vos
fratrem. 7At illi responderunt: Interroga-
vit nos homo per ordinem nostram proge-
niem: si pater viveret: si haberemus fra-
trem: et nos respondimus ei consequenter
iuxta id quod fuerat sciscitatus: numquid
scire poteramus quod dicturus esset: Ad-
ducite fratrem vestrum vobiscum? 8Iudas
quoque dixit patri suo: Mitte puerum me-
cum, ut proficiscamur, et possimus vivere:
ne moriamur nos et parvuli nostri. 9Ego
suscipio puerum: de manu mea require il-
lum. nisi reduxero et reddidero eum tibi,
ero peccati reus in te omni tempore. 10Si
non intercessisset dilatio, iam vice altera
venissemus. 11Igitur Israel pater eorum
dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod
vultis: sumite de optimis terrae fructibus in
vasis vestris, et deferte viro munera, modi-
cum resinae, et mellis, et storacis, stactes, et
terebinthi, et amygdalarum. 12Pecuniam
quoque duplicem ferte vobiscum: et illam,
quam invenistis in sacculis, reportate, ne
forte errore factum sit: 13sed et fratrem ve-
strum tollite, et ite ad virum. 14Deus au-
tem meus omnipotens faciat vobis eum
placabilem: et remittat vobiscum fratrem
vestrum quem tenet, et hunc Beniamin:
ego autem quasi orbatus absque liberis
ero. 15Tulerunt ergo viri in munera, et pe-
cuniam duplicem, et Beniamin: descende-
runtque in Aegyptum, et steterunt coram Io-
seph. 16Quos cum ille vidisset, et Benia-
min simul, praecepit dispensatori domus
suae, dicens: Introduc viros domum, et oc-
cide victimas, et instrue convivium: quo-
niam mecum sunt comesturi meridie. 17Fe-
cit ille quod sibi fuerat imperatum, et in-
troduxit viros domum. 18Ibique exterriti,
dixerunt mutuo: Propter pecuniam, quam
retulimus prius in faccis nostris, introducti
sumus: ut devolvat in nos calumniam, et
violenter subiiciat servituti et nos, et asinos
nostros. 19Quamobrem in ipsis foribus ac-
cedentes ad dispensatorem domus 20 locuti
sunt: Oramus domine ut audias nos. Iam
ante descendimus ut emeremus escas: 21qui-
bus emptis, cum venissemus ad diverso-
rium, aperuimus saccos nostros, et inveni-
mus pecuniam in ore saccorum: quam nunc
eodem pondere reportavimus. 22Sed et
aliud attulimus argentum, ut emamus quae
nobis necessaria sunt: non est in nostra
conscientia quis posuerit eam in marsupiis
nostris. 23At ille respondit: Pax vobiscum
nolite timere: Deus vester, et Deus patri
vestri dedit vobis thesauros in faccis ve-
stris. nam pecuniam, quam dedistis mihi,
probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Si-
meon. 24Et introductis domum, attulit
aquam, et laverunt pedes suos, deditque pa-
bulum asinis eorum. 25Illi vero parabant
munera, donec ingrederetur Ioseph me-
ridie: audierant enim quod ibi comesturi
essent panem. 26Igitur ingressus est Ioseph
domum suam, obtuleruntque ei munera, te-
nentes in manibus suis: et adoraverunt
proni in terram. 27At ille, clementer resalu-
tatis eis, interrogavit eos, dicens: Saluus ne
est pater vester senex, de quo dixeratis mi
hi? Adhuc vivit? 28Qui responderunt: So-
spes est servus tuus pater noster, adhuc vi-
vit. Et incurvati, adoraverunt eum. 29At-
tollens autem Ioseph oculos, vidit Benia-
min fratrem suum uterinum, et ait: Iste est
frater vester parvulus, de quo dixeratis mi-
hi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui
fili mi. 30Festinavitque quia commota fue-
rant viscera eius super fratre suo, et erum-
pebant lacrymae: et introiens cubiculum
flevit. 31Rursumque lota facie egressus, con-
tinuit se, et ait: Ponite panes. 32Quibus ap-
positis, seorsum Ioseph, et seorsum fratri-
bus, Aegyptiis quoque qui vescebantur si-
mul, seorsum (illicitum est enim Aegyptiis
comedere cum Hebraeis, et profanum pu-
tant huiuscemodi convivium) 33sederunt co-
ram eo, primogenitus iuxta primogenita
sua, et minimus iuxta aetatem suam. Et


pagina successiva »