La Bibbia nel Cinquecento: edizioni interpretazioni censure
Occorrenze immagine » Biblia Vulgata (1592) - p. 389



Caput Primum

1Confortatus est ergo
Salomon filius David in re-
gno suo, et Dominus Deus
eius erat cum eo, et magni-
ficavit eum in excelsum.
2Praecepitque Salomon universo Israeli, tribu-
nis, et centurionibus, et ducibus, et iudi-
cibus omnis Israel, et principibus familiarum:
3et abiit cum universa multitudine in ex-
celsum Gabaon, ubi erat tabernaculum
foederis Dei, quod fecit Moyses famulus
Dei in solitudine. 4Arcam autem Dei ad-
duxerat David de Cariathiarim in locum
quem praeparaverat ei, et ubi fixerat illi ta-
bernaculum, hoc est, in Ierusalem. 5Altare
quoque aeneum quod fabricatus fuerat Be-
seleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram ta-
bernaculo Domini: quod et requisivit Sa-
lomon, et omnis ecclesia. 6Ascenditque Sa-
lomon ad altare aeneum, coram taberna-
culo foederis Domini, et obtulit in eo mille
hostias. 7Ecce autem in ipsa nocte appa-
ruit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut
dem tibi. 8Dixitque Salomon Deo: Tu fe-
cisti cum David patre meo misericordiam
magnam, et constituisti me regem pro eo.
9Nunc ergo Domine Deus, impleatur ser-
mo tuus quem pollicitus es David patri
meo: tu enim me fecisti regem super popu-
lum tuum multum, qui tam innumerabilis
est quam pulvis terrae. 10Da mihi sapientiam
et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar
coram populo tuo: quis enim potest hunc
populum tuum digne, qui tam grandis est,
iudicare? 11Dixit autem Deus ad Salomo-
nem: Quia hoc magis placuit cordi tuo,
et non postulasti divitias, et substan-
tiam, et gloriam, neque animas eorum
qui te oderant, sed nec dies vitae pluri-
mos: petisti autem sapientiam et scien-
tiam, ut iudicare possis populum meum,
super quem constitui te regem: 12Sapien-
tia et scientia data sunt tibi: divitias au-
tem et substantiam et gloriam dabo ti-
bi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec
post te fuerit similis tui. 13Venit ergo Sa-
lomon ab excelso Gabaon in Ierusalem
coram tabernaculo foederis, et regnavit
super Israel. 14Congregavitque sibi currus
et equites, et facti sunt ei mille quadrin-
genti currus, et duodecim millia equi-
tum: et fecit eos esse in urbibus quadri-
garum, et cum rege in Ierusalem. 15Prae-
buitque rex argentum et aurum in Ierusa-
lem quasi lapides, et cedros quasi syco-
moros quae nascuntur in campestribus
multitudine magna. 16Adducebantur au-
tem ei equi de Aegypto et de Coa a ne-
gotiatoribus regis, qui ibant et emebant
pretio, 17quadrigam equorum sexcentis ar-
genteis, et equum centum quinquagin-
ta: similiter de universis regnis Hethaeo-
rum, et a regibus Syriae emptio celebra-
batur.

Cap. II

1Decrevit autem Salomon aedificare
domum nomini Domini, et palatium
sibi. 2Et numeravit septuaginta millia vi-
rorum portantium humeris, et octoginta
millia qui caederent lapides in montibus,
praepositosque eorum tria millia sexcentos.
3Misit quoque ad Hiram regem Tyri, di-
cens: Sicut egisti cum David patre meo,


pagina successiva »