
opera fiant per manus artificum: et siquis
sponte offert, impleat manum suam hodie,
et offerat quod voluerit Domino. 6Polliciti
sunt itaque principes familiarum, et proce-
res tribuum Israel, tribuni quoque, et cen-
turiones, et principes possessionum regis.
7Dederuntque in opera domus Dei auri ta-
lenta quinque millia, et solidos decem mil-
lia: argenti talenta decem millia, et aeris
talenta decem et octo millia: ferri quoque
centum millia talentorum. 8Et apud quem-
cumque inventi sunt lapides, dederunt in
thesauros domus Domini per manum Ia-
hiel Gersonitis. 9Laetatusque est populus,
cum vota sponte promitterent, quia corde
toto offerebant ea Domino: sed et David
rex laetatus est gaudio magno. 10Et benedi-
xit Domino coram universa multitudine,
et ait: Benedictus es, Domine Deus Israel
patris nostri, ab aeterno in aeternum. 11Tua
est, Domine, magnificentia, et potentia, et
gloria, atque victoria: et tibi laus: cuncta
enim quae in caelo sunt et in terra, tua sunt:
tuum, Domine, regnum, et tu es super om-
nes principes. 12Tuae divitiae, et tua est glo-
ria: tu dominaris omnium, in manu tua
virtus et potentia: in manu tua magnitu-
do, et imperium omnium. 13Nunc igitur
Deus noster, confitemur tibi, et laudamus
nomen tuum inclytum. 14Quis ego, et quis
populus meus, ut possimus haec tibi univer-
sa promittere? Tua sunt omnia: et quae de
manu tua accepimus, dedimus tibi. 15Pere-
grini enim sumus coram te, et advenae, si-
cut omnes patres nostri. Dies nostri quasi
umbra super terram, et nulla est mora.
16Domine Deus noster, omnis haec copia,
quam paravimus ut aedificaretur domus no-
mini sancto tuo, de manu tua est, et tua sunt
omnia. 17Scio, Deus meus quod probes cor-
da, et simplicitatem diligas, unde et ego in
simplicitate cordis mei laetus obtuli univer-
sa haec: et populum tuum qui hic repertus
est, vidi cum ingenti gaudio tibi offerre do-
naria. 18Domine Deus Abraham, et Isaac, et
Israel patrum nostrorum, custodi in aeter-
num hanc voluntatem cordis eorum, et
semper in venerationem tui mens ista per-
maneat. 19Salomoni quoque filio meo da
cor perfectum, ut custodiat mandata tua,
testimonia tua, et caeremonias tuas, et faciat
universa: et aedificet aedem, cuius impensas
paravi. 20Praecepit autem David universae
ecclesiae: Benedicite Domino Deo nostro.
Et benedixit omnis ecclesia Domino Deo
patrum suorum: et inclinaverunt se, et ado-
raverunt Deum, et deinde regem. 21Immo-
laveruntque victimas Domino: et obtulerunt
holocausta die sequenti, tauros mille, arie-
tes mille, agnos mille cum libaminibus suis,
et universo ritu abundantissime in omnem
Israel. 22Et comederunt, et biberunt coram
Domino in die illo cum grandi laetitia. Et
unxerunt secundo Salomonem filium Da-
vid. Unxerunt autem eum Domino in prin-
cipem, et Sadoc in pontificem. 23Seditque Sa-
lomon super solium Domini in regem pro
David patre suo, et cunctis placuit: et pa-
ruit illi omnis Israel. 24Sed et universi prin-
cipes, et potentes, et cuncti filii regis David
dederunt manum, et subiecti fuerunt Salo-
moni regi. 25Magnificavit ergo Dominus
Salomonem super omnem Israel: et dedit
illi gloriam regni, qualem nullus habuit
ante eum rex Israel. 26Igitur David filius
Isai regnavit super universum Israel. 27Et
dies quibus regnavit super Israel, fuerunt
quadraginta anni: in Hebron regnavit se-
ptem annis, et in Ierusalem annis triginta-
tribus. 28Et mortuus est in senectute bona,
plenus dierum, et divitiis, et gloria. Et re-
gnavit Salomon filius eius pro eo. 29Gesta
autem David regis priora, et novissima scri-
pta sunt in libro Samuelis videntis, et in
libro Nathan prophetae, atque in volu-
mine Gad videntis: 30Universique
regni eius, et fortitudinis,
et temporum, quae
transierunt sub
eo, sive in
Israel,
sive in cunctis regnis
terrarum.
pagina successiva »