
universa domo patris mei, ut essem rex su-
per Israel in sempiternum: de Iuda enim
elegit principes: porro de domo Iuda, do-
mum patris mei, et de filiis patris mei, pla-
cuit ei ut me eligeret regem super cunctum
Israel. 5Sed et de filiis meis (filios enim mihi
multos dedit Dominus) elegit Salomonem
filium meum ut sederet in throno regni
Domini super Israel, 6dixitque mihi: Salo-
mon filius tuus aedificabit domum meam,
et atria mea: ipsum enim elegi mihi in fi-
lium, et ego ero ei in patrem. 7Et firmabo
regnum eius usque in aeternum, si perseve-
raverit facere praecepta mea et iudicia, si-
cut et hodie. 8Nunc ergo coram universo
coetu Israel audiente Deo nostro, custodi-
te, et perquirite cuncta mandata Domini
Dei nostri: ut possideatis terram bonam,
et relinquatis eam filiis vestris post vos usque
in sempiternum. 9Tu autem Salomon
fili mi, scito Deum patris tui, et servito ei
corde perfecto, animo voluntario: om-
nia enim corda scrutatur Dominus, et uni-
versas mentium cogitationes intelligit. Si
quaesieris eum, invenies: si autem dereli-
queris eum, proiiciet te in aeternum. 10Nunc
ergo quia elegit te Dominus ut aedificares
domum sanctuarii, confortare, et perfice.
11Dedit autem David Salomoni filio suo de-
scriptionem porticus, et templi, et cella-
riorum, et coenaculi, et cubiculorum in ady-
tis, et domus propitiationis, 12necnon et
omnium quae cogitaverat atriorum, et exe-
drarum per circuitum in thesauros domus
Domini, et in thesauros sanctorum, 13divi-
sionumque sacerdotalium et Leviticarum, in
omnia opera domus Domini, et in univer-
sa vasa ministerii templi Domini. 14Aurum
in pondere per singula vasa ministerii. Ar-
genti quoque pondus pro vasorum et ope-
rum diversitate. 15Sed et in candelabra au-
rea, et ad lucernas eorum, aurum pro men-
sura uniuscuiusque candelabri et lucerna-
rum. Similiter et in candelabra argentea, et
in lucernas eorum, pro diversitate mensu-
rae, pondus argenti tradidit. 16Aurum quo-
que dedit in mensas propositionis pro di-
versitate mensarum: similiter et argentum
in alias mensas argenteas. 17Ad fuscinulas
quoque, et phialas, et thuribula ex auro pu-
rissimo, et leunculos aureos pro qualitate
mensurae pondus distribuit in leunculum,
et leunculum. Similiter et in leones argen-
teos diversum argenti pondus separavit.
18Altari autem, in quo adoletur incensum,
aurum purissimum dedit: ut ex ipso fieret
similitudo quadrigae cherubim extenden-
tium alas, et velantium arcam foederis Do-
mini. 19Omnia, inquit, venerunt scripta ma-
nu Domini ad me, ut intelligerem universa
opera exemplaris. 20Dixit quoque David
Salomoni filio suo: Viriliter age, et confor-
tare, et fac: ne timeas, et ne paveas: Do-
minus enim Deus meus tecum erit, et non
dimittet te nec derelinquet donec perficias
omne opus ministerii domus Domini. 21Ec-
ce divisiones sacerdotum et Levitarum, in
omne ministerium domus Domini assistunt
tibi, et parati sunt, et noverunt tam principes
quam populus facere omnia praece-
pta tua.
Cap. XXIX
1Locutusque est David rex ad omnem
ecclesiam: Salomonem filium meum
unum elegit Deus, adhuc puerum et tenel-
lum: opus namque grande est, neque enim
homini praeparatur habitatio, sed Deo.
2Ego autem totis viribus meis praeparavi
impensas domus Dei mei. Aurum ad vasa
aurea, et argentum in argentea, aes in aenea,
ferrum in ferrea, ligna ad lignea: et lapi-
des onychinos, et quasi stibinos, et diver-
sorum colorum, omnemque pretiosum lapi-
dem, et marmor Parium abundantissime:
3et super haec quae obtuli in domum Dei
mei de peculio meo aurum et argentum,
do in templum Dei mei, exceptis his,
quae praeparavi in aedem sanctam. 4Tria
millia talenta auri de auro Ophir: et se-
ptem millia talentorum argenti probatis-
simi ad deaurandos parietes templi. 5Et,
ubicumque opus est aurum de auro, et
ubicumque opus est argentum de argento,
pagina successiva »