
Testi »
Biblia Vulgata (1592) - p. 356
Samariae, et pondus domus Achab: et de-
lebo Ierusalem, sicut deleri solent tabulae:
et delens vertam, et ducam crebrius stylum
super faciem eius. 14Dimittam vero reliquias
haereditatis meae, et tradam eas in manus
inimicorum eius, eruntque in vastitatem, et
in rapinam cunctis adversariis suis: 15 eo quod
fecerint malum coram me, et perseverave-
rint irritantes me, ex die qua egressi sunt
patres eorum ex Aegypto, usque ad hanc
diem. 16Insuper et sanguinem innoxium
fudit Manasses multum nimis, donec im-
pleret Ierusalem usque ad os: absque pec-
catis suis quibus peccare fecit Iudam, ut
faceret malum coram Domino. 17Reliqua
autem sermonum Manasse, ut universa quae
fecit, et peccatum eius quod peccavit, non-
ne haec scripta sunt in libro sermonum die-
rum regum Iuda? 18Dormivitque Manasses
cum patribus suis, et sepultus est in horto
domus suae, in horto Oza: et regnavit Amon
filius eius pro eo. 19Viginti duorum anno-
rum erat Amon cum regnare coepisset: duo-
bus quoque annis regnavit in Ierusalem.
Nomen matris eius Messalemeth filia Harus
de Ieteba. 20Fecitque malum in conspectu Do-
mini, sicut fecerat Manasses pater eius.
21Et ambulavit in omni via per quam am-
bulaverat pater eius, servivitque immundi-
tiis quibus servierat pater eius, et adora-
vit eas: 22 et dereliquit Dominum Deum pa-
trum suorum, et non ambulavit in via Do-
mini. 23Tetenderuntque ei insidias servi sui,
et interfecerunt regem in domo sua. 24Per-
cussit autem populus terrae omnes, qui con-
iuraverant contra regem Amon, et consti-
tuerunt sibi regem Iosiam filium eius pro
eo. 25Reliqua autem sermonum Amon quae
fecit, nonne haec scripta sunt in Libro ser-
monum dierum regum Iuda? 26Sepelieruntque
eum in sepulchro suo, in horto Oza: et
regnavit Iosias filius eius pro eo.
Cap. XXII
1Octo annorum erat Iosias cum regna-
re coepisset: triginta et uno anno re-
gnavit in Ierusalem: nomen matris eius Idi-
da filia Hadaia de Besecath. 2Fecitque quod
placitum erat coram Domino, et ambula-
vit per omnes vias David patris sui: non
declinavit ad dexteram, sive ad sinistram.
3Anno autem octavodecimo regis Iosiae,
misit rex Saphan filium Aslia filii Messulam
scribam templi Domini, dicens ei: 4Vade
ad Helciam sacerdotem magnum, ut con-
fletur pecunia quae illata est in templum
Domini, quam collegerunt ianitores tem-
pli a populo: 5 deturque fabris per praepositos
domus Domini, qui et distribuant eam his
qui operantur in templo Domini, ad instau-
randa sartatecta templi: 6tignariis videli-
cet et caementariis, et iis qui interrupta com-
ponunt: et ut emantur ligna, et lapides de
lapicidinis, ad instaurandum templum Do-
mini. 7Verumtamen non supputetur eis ar-
gentum quod accipiunt, sed in potestate
habeant, et in fide. 8Dixit autem Helcias
pontifex ad Saphan scribam: Librum Le-
gis reperi in domo Domini: deditque Helcias
volumen Saphan, qui et legit illud. 9Ve-
nit quoque Saphan scriba ad regem, et re-
nunciavit ei quod praeceperat, et ait: Con-
flaverunt servi tui pecuniam, quae reperta
est in domo Domini, et dederunt ut distri-
bueretur fabris a praefectis operum templi
Domini. 10Narravit quoque Saphan scriba
regi, dicens: Librum dedit mihi Helcias sa-
cerdos. Quem cum legisset Saphan coram
rege, 11 et audisset rex verba Libri Legis Do-
mini, scidit vestimenta sua. 12Et praecepit
Helciae sacerdoti, et Ahicam filio Saphan,
et Achobor filio Micha, et Saphan scribae,
et Asaiae servo regis, dicens: 13Ite et consu-
lite Dominum super me, et super populo,
et super omni Iuda, de verbis voluminis
istius, quod inventum est: magna enim ira
Domini succensa est contra nos: quia non
audierunt patres nostri verba Libri huius,
ut facerent omne quod scriptum est nobis.
14Ierunt itaque Helcias sacerdos, et Ahi-
cam, et Achobor, et Sapham, et Asaia ad
Holdam prophetidem, uxorem Sellum filii
Thecuae filii Araas custodis vestium, quae
habitabat in Ierusalem in Secunda: locutique
pagina successiva »